Latin
72.5 to 72.6
Oronce Finé, Protomathesis 72.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Siue enim fractionem simplicem cum fractionefractionis, in fractionem etiam simplicem &fractionem fractionis, uel plures &simplices fractiones, per plures itidem fractiones simplices, aut demum fractiones fractionum tam per sese, quàm per simplices fractiones multiplicare fuerit operae precium: semper est facienda numeratorum atque denominatorum, tam per rectum quàm per obliquum expressorum, inter sese multiplicatio. quemadmodum multiplici nuper declarauimus exemplo: transeamus igitur ad reliqua. CVM AVTEM PROPONENTVR. INTEGRA PER SIMplicem fractionem, uel è contra multiplicanda: ducendus est integrorum numerus in numeratorem ipsius datae fractionis, &productum scribendum super denominatorem eiusdem fractionis. Exempli causa, sint –per 4 integra, uel è contra mul tiplicanda. duc igitur 4 in 3, fient 12: quae scribe supra 7, in hunc modum –. Ergo –per 4 integra, uel è diuerso multiplicata, producunt 1/2: quae unum ualent integrum, &+integri. Si enim diuiseris 12 per 7, proueniet 1 integrum pro quotiente numero, relictis 5 integri septimis. quae quidem diuisio semper erit obseruanda, quo ties productus ex multiplicatione numerator maior fuerit eiusdem fractionis denominatore: ut producta, simul &reducta fractio consurgat. Idem iudicato de caeteris.