# Protomathesis 72.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 72.5 to 72.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/72.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/72.5

Siue enim fractionem simplicem cum fractionefractionis, in fractionem etiam simplicem & fractionem fractionis, uel plures & simplices fractiones, per plures itidem fractiones simplices, aut demum fractiones fractionum tam per sese, quàm per simplices fractiones multiplicare fuerit operae precium: semper est facienda numeratorum atque denominatorum, tam per rectum quàm per obliquum expressorum, inter sese multiplicatio. quemadmodum multiplici nuper declarauimus exemplo: transeamus igitur ad reliqua. CVM AVTEM PROPONENTVR. INTEGRA PER SIMplicem fractionem, uel è contra multiplicanda: ducendus est integrorum numerus in numeratorem ipsius datae fractionis, & productum scribendum super denominatorem eiusdem fractionis. Exempli causa, sint – per 4 integra, uel è contra mul tiplicanda. duc igitur 4 in 3, fient 12: quae scribe supra 7, in hunc modum –. Ergo – per 4 integra, uel è diuerso multiplicata, producunt 1/2: quae unum ualent integrum, & + integri. Si enim diuiseris 12 per 7, proueniet 1 integrum pro quotiente numero, relictis 5 integri septimis. quae quidem diuisio semper erit obseruanda, quo ties productus ex multiplicatione numerator maior fuerit eiusdem fractionis denominatore: ut producta, simul & reducta fractio consurgat. Idem iudicato de caeteris.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
