Latin
JO EX HIS, ET PRAEDICTIS OMNIBVS RELINQVITVR
Oronce Finé, Protomathesis 74
Unproofread scanNot analysed yet
facta nanque reductione, si altera consurgentium inde fractionum per reliquam multiplicetur, iuxta regulam primo &secundo numero huius capitis expressam: debitus ex proposita multiplicatione nascetur numerus. Repetantur in exemplum praefata 4 integra &–per 5 integra et +multiplicanda: quò facilius operationum agnoscatur respondentia. ex 4 igitur integris &–,fient +,&ex 5 integris &–con surgent +2. Itaque si multiplicaueris +/per +,uel è contra, producentur –tquae 27 ualent integra, &–breuius per +repraesentata. Non aliter facito de caeteris. Ex his omnibus facilè colligitur, caeterarum combinationum, tam simplicium quàm etiam mixtarum fractionum (quae fractiones fractionum appellantur) cum integris ducendarum multiplicatio. utpote integrorum cum fractione &fractione fractionis, uel pluribus fractionibus, per integra cum fractione &fractione fractionis, pluribusue fractionibus mixtis aut simplicibus: atque eiuscemodi integrorum &fractionum mixtarum combinationum. Quarum omnium peculiarem repetere multiplicationem, tediosum potius &superuacaneum, quàm utile uel necessarium indicamus. De his itaque satis. De diuisione praedictarum fractionum. Caput. VII.