Latin
ORONTII FINEI
Oronce Finé, Protomathesis 76
Unproofread scanNot analysed yet
ORONTII FINEI ad fractionem eiusdem generis cum ipsa diuidenda, utpote ad quarta: fient +. per quae diuide –,secundum doctrinam primae &uniuersalis regulae: fient pro quotiente =,quae ualent 1 integri, per priorem diuidendi modum adinuenta. Vnde concluditur, diuidendam fractionem continere solummodo nouem decimas unius sextae partis, uel tres quartas unius quintae propositorum 5 integrorum. Hinc patet, si integra cum simplici fractione uel cum fractione fractionis, per 11 integra, uel fractionem simplicem, aut fractionem fractionis, alternatim proponan tur diuidenda: qualiter sit operandum. Reductis nanque fractionum fractionibus ad simplicem fractionem, atque integris ad idem genus cum simul occurrente fractione conuersis: caetera omnia non aliter, quàm supra monstrauimus sunt adimplenda. Neque opus est reiterato exemplorum discursu: ni forsitan ante dicta prorsus ignor aueris. quòd si tua euenerit negligentia: summum uidetur esse remedium, ut singula diligentius animaduertas. Idem quoque faciendum esse non ignores, si in- 12 tegra cum simplici fractione, uel fractione fractionis, per integra itidem cum fractione simplici, aut fractione fractionis, siue cum utrisque diuidere iubearis. Vt si uelles ad maiorem omnium euidentiam, diuidere 3 integra &–/,per 2 integra &–sic facito. Ex prima &diuidenda fractione fractionis fient –,quae ualent integri: ex secunda autem &diuidente resultant 2, quae breuius per +integri repraesentantur. Igitur idem proponitur, ac si integra &–,per 2 integra &offerrentur diuidenda. Reduc itaque 3 integra ad tertia, fient =. quae unà cum efficiunt –. Rursum conuertito 2 integra ad quarta, consurgent 1 quibus si addideris +,resultabunt –. Diuide igitur +per –,secundum primam &uniuersalem regulam: &nascentur pro quotiente ,hoc est, 1 &1+. Vnde relinquitur euidens, fractionem ipsam diuidendam continere semel diuidentem, atque eiusdem –EST &alia regula, non prorsus aspernanda: in hunc obseruanda modum. Multiplica denominatorem unius fractionis, per denominatorem alterius: &pro ductum communem uocato denominatorem. deinde multiplica ipsum communem denominatorem per integra diuidenda, &producto adde numerum, qui ex ductu numeratoris diuidendae fractionis in denominatorem diuidentis generatur: nam consurgens inde numerus optatae fractionis numerator uenit appellandus, ex parte diuidenda procreatus. Ducito postmodum praefatum communem deno minatorem in integra diuidentia, &producto adiungito numerum ex ductu numeratoris ipsius diuidentis fractionis in denominatorem diuidendae procreatum: is enim qui tandem adgregabitur numerus pro quotientis denominatore uenit ac cipiendus, ex reductione partis diuidentis proueniens. Repetantur in causam exempli praefata 3 integra &–,per 2 integra &–diuidenda: quo magis eluces cat operationum respondentia. Duc itaque primum 3 in 4, fient 12, communis de nominator, Deinde multiplica 12 per 3 integra, fient 36: quibus adde 4, ex ductu 4 in 1 resultantia, prouenient 40, pro quotientis numeratore ex ipsa diuisione seruanda. Consequenter duc ipsa 12 in 2 integra, fient 24: quibus adiungito 3, ex ductu 3 in I procreata, resultabunt 27, sub praefatis 40 pro denominatore notanda. Igitur ex hac diuisione fiunt pro quotiente +,ueluti superius inuenimus: quae rursum ua lent 1 &5. Idem intelligito de similibus. Ex praedictis omnibus &praecedenti capite facilè colligitur, fractiones ex mul tiplicatione productas, minores esse multiplicantibus, atque multiplicandis fractio nibus: quotientes autem ex diuisione procreatas, &diuidendas &diuidentes superare fractiones. De utriusque