# Protomathesis 76

Oronce Finé, Protomathesis, ORONTII FINEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/76

ORONTII FINEI ad fractionem eiusdem generis cum ipsa diuidenda, utpote ad quarta: fient +. per quae diuide –, secundum doctrinam primae & uniuersalis regulae: fient pro quotiente =, quae ualent 1 integri, per priorem diuidendi modum adinuenta. Vnde concluditur, diuidendam fractionem continere solummodo nouem decimas unius sextae partis, uel tres quartas unius quintae propositorum 5 integrorum. Hinc patet, si integra cum simplici fractione uel cum fractione fractionis, per 11 integra, uel fractionem simplicem, aut fractionem fractionis, alternatim proponan tur diuidenda: qualiter sit operandum. Reductis nanque fractionum fractionibus ad simplicem fractionem, atque integris ad idem genus cum simul occurrente fractione conuersis: caetera omnia non aliter, quàm supra monstrauimus sunt adimplenda. Neque opus est reiterato exemplorum discursu: ni forsitan ante dicta prorsus ignor aueris. quòd si tua euenerit negligentia: summum uidetur esse remedium, ut singula diligentius animaduertas. Idem quoque faciendum esse non ignores, si in- 12 tegra cum simplici fractione, uel fractione fractionis, per integra itidem cum fractione simplici, aut fractione fractionis, siue cum utrisque diuidere iubearis. Vt si uelles ad maiorem omnium euidentiam, diuidere 3 integra & –/, per 2 integra & – sic facito. Ex prima & diuidenda fractione fractionis fient –, quae ualent integri: ex secunda autem & diuidente resultant 2, quae breuius per + integri repraesentantur. Igitur idem proponitur, ac si integra & –, per 2 integra & offerrentur diuidenda. Reduc itaque 3 integra ad tertia, fient =. quae unà cum efficiunt –. Rursum conuertito 2 integra ad quarta, consurgent 1 quibus si addideris +, resultabunt –. Diuide igitur + per –, secundum primam & uniuersalem regulam: & nascentur pro quotiente , hoc est, 1 & 1+. Vnde relinquitur euidens, fractionem ipsam diuidendam continere semel diuidentem, atque eiusdem – EST & alia regula, non prorsus aspernanda: in hunc obseruanda modum. Multiplica denominatorem unius fractionis, per denominatorem alterius: & pro ductum communem uocato denominatorem. deinde multiplica ipsum communem denominatorem per integra diuidenda, & producto adde numerum, qui ex ductu numeratoris diuidendae fractionis in denominatorem diuidentis generatur: nam consurgens inde numerus optatae fractionis numerator uenit appellandus, ex parte diuidenda procreatus. Ducito postmodum praefatum communem deno minatorem in integra diuidentia, & producto adiungito numerum ex ductu numeratoris ipsius diuidentis fractionis in denominatorem diuidendae procreatum: is enim qui tandem adgregabitur numerus pro quotientis denominatore uenit ac cipiendus, ex reductione partis diuidentis proueniens. Repetantur in causam exempli praefata 3 integra & –, per 2 integra & – diuidenda: quo magis eluces cat operationum respondentia. Duc itaque primum 3 in 4, fient 12, communis de nominator, Deinde multiplica 12 per 3 integra, fient 36: quibus adde 4, ex ductu 4 in 1 resultantia, prouenient 40, pro quotientis numeratore ex ipsa diuisione seruanda. Consequenter duc ipsa 12 in 2 integra, fient 24: quibus adiungito 3, ex ductu 3 in I procreata, resultabunt 27, sub praefatis 40 pro denominatore notanda. Igitur ex hac diuisione fiunt pro quotiente +, ueluti superius inuenimus: quae rursum ua lent 1 & 5. Idem intelligito de similibus. Ex praedictis omnibus & praecedenti capite facilè colligitur, fractiones ex mul tiplicatione productas, minores esse multiplicantibus, atque multiplicandis fractio nibus: quotientes autem ex diuisione procreatas, & diuidendas & diuidentes superare fractiones. De utriusque

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
