Latin
77.6 to 77.7
Oronce Finé, Protomathesis 77.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde praefatum numerum mutuatum ducito in seipsum, &quadratum eiusdem multiplicato per denominatorem ipsius datae fractionis, rursumque productum in numeratorem eiusdem fractionis ducito, consurgentis demum numeri quadratam extrahito radicem, per doctri nam praeallegati septimi capitis libri primi: nam ea radix, erit numerator ipsius optatae radicis, supra denominatorem solito more notandus. Vel (&idem redibit) fa Idmtaliter. cito de numeratore, quod de ipso denominatore, &uice uersa iussimus obseruandum. Duc igitur eundem numerum mutuatum, in propositae fractionis numeratorem; &productu pro futurae radicis numeratore seruato. Deinde quadratum ipsius mutuati numeri multiplicato per numeratorem eiusdem fractionis, &productum rursum ducito in ipsius oblatae fractionis denominatorem, resultantisque tandem numeri quadratam (uelut prius) extrahito radicem: quoniam ipsa erit praefatae radicis denominaExemplum quadra tor. Accipiantur rursum in exemplum praefata 1/: sitque numerus mutuatus 60. tis, scundum primam in quem duc 9, fient 540: quae nota seorsum pro futurae radicis denominatore. duc partem luius terrij modi. postmodum 60 in sese, fient 3600: quae multiplica per 9, prouenient 32400. haec rursum ducito in 4, consurgent 129 60 0: quorum radix quadrata est 360, quae pro numeratore, supra 540, in hunc modum collocabis .