Latin
JOSECVNDI LIBRI ARITH
Oronce Finé, Protomathesis 82
Unproofread scanNot analysed yet
o LIBER TERTIVS a ARITHMETICAE PRACTICAE. De fractis itidem numeris: sed iuxta mentem Astronomorum, per sexagenariam partium successionem distributis. Capur. I. De ratione, ac expressione fractionum Astronomicarum. ONSVEVERVNT ASTRONOMI, ac in uniuersum Mathematici, in coelestium motuum, aliarum quoque rerum supputationibus, sexagenaria numerorum uti distributione: utpote, quoniam sexagenarius numerus huic negocio commodior esse uidetur, propter numerosam partium aliquotarum eiusdem numeri multitudinem. Habet enim sexagenarius numerus secundam partem aliquotam, utpote 30, tertiam scilicet 20, quartam 15, quintam 12, sextam I0, decimam G, duodecimam 5, quindecimam 4, uige simam 3, trigesimam 2, &sexagesimam partem aliquotam quae est unitas: quod al teri cuipiam intra centum non uidetur euenire numero. Cum igitur uniuersus astronomorum calculus, circa motuum coelestium inuestigationem potissimum uersetur, coelestia autem corpora circularem (uelut infra deducetur) sint adepta figuram, quae motu itidem circulari suapte nutura moueri conuincitur: necessum fu it, praefatum calculum astronomicum, ad ipsum circulum supputando referre. Per circulum (etsi infra proprio diffiniatur loco) intelligimus figuram planam, unica li nea, quae circunferentia eiusdem circuli dicitur, terminatam: in cuius medio punctum indiuisibile signatur, centrum ipsius circuli nominatum, à quo omnes rectae lineae ad circunferentiam eiusdem circuli productae sunt aequales. Quemlibet itaque circulum, etiam quantumcunque paruum siue magnum, in coe lestibus, elementaribusue corporibus, aut ubiuis liberè imaginatum, in 6 primum aequales partes praefati mathematici distribuunt: quae tota, discretius autem signa uocantur. Signum ergo nihil aliud est, quàm sexta pars circuli. Quodlibet inde signum in 6o frangunt aequalia, integra seu gradus appellata. Est igitur gradus sexa gesima pars ipsius signi: suntque in toto circulo 360 gradus, sexies enim 60 efficiunt 360. Rursum quemlibet gradum in 60 partes aequales subdistribuunt: quae prima, uulgariter autem minuta dicuntur. Primum ergo siue minutum, est sexagesima gra dus, uel integri particula. Quodlibet inde minutum in 60 diuidunt aequalia: quae se cunda nominantur. Vnde per secundum intelligimus, ipsius minuti partem sexagesimam. Consequenter secundum quodlibet in 6o frangitur tertia. Tertium quoque in 60 quarta. Quartum in 60 quinta. Quintum in totidem sexta. &ita deinceps, sexagenaria distributione semper obseruata: raro tamen, imò ferè nunquàm in astronomicis aut geographicis snpeputationibus deuenitur usque ad decima. Animaduertendum est praeterea, quemadmodum à signis per sexagenariam subdiui- 3 sionem, praefatae circuli fractiones minuendo descendunt: ita ex eisdem signis sursum ascen dendo, contrarius ordo fractionum colligitur. ex oo namque signis unum componitur primum, siue minutum: atque ex 6o minutis unum colligitur secundum. ex 6o uerò secundis unum respondenter efficitur tertium: necnon ex 6o tertijs unum quartum. &ita consequenter, quantumlibet ultra progrediendo. Quae quidem hoc modo collectae fractiones, maiores appellantur, &in constructionem tabularum astronomicarum (ut ex Asphonsinis uidere licet) principaliter occurrunt: propter ipsius sexagenariae distributionis conmodam successionem.