# Protomathesis 83

Oronce Finé, Protomathesis, JOSECVNDI LIBRI ARITH. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/83

Praememoratae uerò circuli partitiones, ab eisdem signis deorsum ordinatae, fractiones minores dictae sunt: quibus uulgariter, & frequentius uti consucuimus. Ex ipsis autem minoribus fractionibus, quae nomine sunt maiores, potentia minores existunt: uolo dicere, unum minutum majus esse secundo, & unum secudum majus tertio, & ita de reliquis, tametsi à minori denominentur numero. Secus est iudicandum de maioribus, à signis sursum ascendendo collectis fractionibus: nam minutuum majus est signo, & secundum majus minuto, atque tertium majus secundo, & consequenter ita de reliquis. quemadmodum ex supposita collectione uel distributione sexagenaria deducere facilè est. At quoniam finis astronomicae supputationis esse uidetur, motus syderum ad circulum Zodiacum, uel Eclypticam, hoc est uiam solarem, immediatè referre, & in respondentem in eadem Eclyptica nos tandem inducere locum. Circulus autem Zodiacus, uel Eclyptica, seu uia solaris (nam haec idem sunt) ad proprium motum ipsius solis, intra unius anni completum interuallum describitur: qui quidem annus in 12 diuiditur menses, 12 notabilioribus in his inferioribus, ad motum ipsius Solis, accidentibus effectuum transmutationibus respon dentes. Idcirco ut alternata mensium & signorum & reliquorum accidentium obseruetur respondentia, praefatum circulum Zodiacum, & alium quemlibet ad motum coelestium corporum deputatum, in 12 solemus diuidere signa: frangendo quodlibet signum supra declaratum in 2, quae signa minora siue communia, ad differentiam maiorum uocitamus. Vnde signum commune siue minus erit duodecima pars circuli, & ex 30 tantummodo gradibus integrabitur: duodecies enim 30 componut 360, assignatum nuper graduum numerum. Caeterae autem graduum & fractionum subdiuisiones, praemis sam inter sese rationem obseruabunt, eadem sexagenaria distributione retenta. His utcumque praelibatis, illud primum in omni praedictarum fractionum operatione seruandum est: ut inter ipsas fractiones astronomicas, quae potentia sunt maiores, uersus laeuam congruis elementis siue numeris exprimantur collocenturue, reliquis utpote subtilioribus ad dextram suo ordine distributis, quolibet earundem fractionum genere propria denominationis inscriptione semper ornato. Similes item sub similibus reponantur, eo quippe modo, ut quae eandem sortitae sunt nomenclaturam sibi mutuo respondeant: utpote signa signis, gradus gradibus, minuta minutis, & reliqua reliquis, seruato singulorum ordine. Vnde cum fractionum genus aliquod intermedium abfuerit, utpote gradus cum secundis, nullis intercidentibus minutis, uel huiusmodi: locus eiusdem generis unica uel gemina tziphra uenit occupandus, quo facilius reliqua inter sese distinguantur genera. quemadmo dum ex succedentibus uidere licebit. Capit. II. De fractionum astronomicarum additione. RIVS QUAM ALIQVA PROPOSITARVM FRActionum astronmicarum operatio, supputatioue mandetur executioni, illud potissimum seruandum admonemus: ut oblata signa minora, ad maiora reducantur, ex duobus minoribus unum majus colligen do signum, & superabundantes gradus, unum majus signum integrare non ualen tes, succedentibus adiungendo gradibus. ut nuper expressa sexagenariae distributionis obseruatio continuetur, quae non minimam operando uidetur praestare facilitatem. Absolutis nanque singulis operationibus, eadem signa maiora poteris (si uelis) ad minora siue communia rursum conuertere signa: quodlibet signum majus in duo uersa uice Fractiones minares. De extrinseca potestate fractionum astronomicarum

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
