Latin
JOSECVNDI LIBRI ARITH
Oronce Finé, Protomathesis 85
Unproofread scanNot analysed yet
uice diuidendo, &ex 30 gradibus unum respondenter colligendo signum. Cum igitur fractiones astronomicas inuicem addere fuerit operaeprecium: facta signorum eo modo quo nunc diximus reductione, disponito singula fractionum genera, quemad modum numero quinto antecedentis primi capitis annotauimus. Postmodum à dextris &subtilioribus fractionum generibus operationem incipias, ad sinistra &grossiora sigillatim procedendo: singulorum generum unitates, postea denas, solito &capite se cundo libri primi sufficienter expraesso more congregando, resultantibus inde numeris sub interiecta lineuncula respondenter annotatis. Quoties tamen alicuius generis de nae in plures 5 resultauerint: pro quibus libet G denis, unitas succedentibus immedia ti generis unitatibus est adijcienda. nam cuius libet generis quaelibet unitas, proxime sequentis generis 6o ualet unitates: unde fit, ut quotlibet singulorum generum 60 unitates, in proximo &laeuorsum antecedenti genere, per solam unitatem repraesententur, adeò ut maximus cuiuscunque fractionis numerus nunquàm excedat 59. Quòd si operatione finita signa creuerint in plura 5, debent toties auferri 6 signa, quoties id fieri permittitur, relictis tantummodo signis paucioribus 6, circulum non integrantibus: ni forsitan operationis propositio contrarium obseruare compellat, quemadmodum in Alphonsinarum, &similium tabularum solet euenire canonibus. SINT IN EXEMPLVM PRAEDICTORVM, G signa communia, 23 gradus, 35 minuta, &32 secunda, addenda 9 signis itidem communibus, 15 gra dibus, 40 minutis, &18 secundis. 6 itaque signa communia uertentur in 3 signa maiora, &ipsa 9 communia signa, 4 maiora conficient: relictis 30 gradibus, qui unà cum gradibus 15, efficient 45 gradus. uelut inferius posita descriptio monstrat. Dic igitur primum, à secundorum unitatibus exordiendo, 2 &8 faciunt decem: subscribe itaque tziphram O, dena mentaliter obseruata. Hanc postmodum unita tum collectam denam, succedentibus denis pro unitate coniungas: dicens. 1 &3 faciunt quatuor, &1 efficiunt 5: subnotabis ergo 5, suo loco. Deinde ad minuta perueniendo, dicito. 5 &O sunt tantummodo quinque: subscribito 5, &rursum dicito 3 &4 faciunt septem: subnota I, &detineto 6, quae ualent 60 minuta. Pro ipsis autem 6 minutorum denis, traducito ad succedentes gradus unitatem: dicendo. 1 &3 faciunt quatuor, &5 restituunt nouem: scribito 9 sub primo graduum elemento, &interiecta lineuncula, &dicito consequenter. 2 &4 componunt sex: nihil ergo subscribas, sed detineto 6 denas eorundem graduum unum majus signum integrantes. Tandem ad signa deueniendo, iungito unitatem succedentibus signorum unitatibus, pro 6 denis ex collectione graduum nuper obseruatis: hoc pacto. 1 &3 faciunt quatuor, &4 efficiunt octo: à Gradus. Gigna maiora. Minuta. Secundae. quibus debes semel auferre G, &relicta 2 signa respondenter subnotare. Resultabunt igitur ex propositorum numerorum additione, 2 signal maiora, 9 gradus, 15 minuta, &50 secunda: quae quidem 2 signa, 4 minora seu communia signa restituunt. De subtractione praedictarum fractionum. Caput. III.