Latin
86.1 to 86.4
Oronce Finé, Protomathesis 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò cum ipsae denae subtrahendarum fractionum, à superioribus &eiusdem ge neris denis subtrahi non poterunt (quod saepius euenire solet) aufer ipsum denarum numerum à 60: &residuum unà cum elemento superiori iunctum respondenter subscribito, infra lineam transuersalem. Aut si uelis, eidem superiori numero adde 60: &à composito numero subtrahendum denarum auferto numerum, subnotato (ueluti nuper admonuimus residuo. Ratione autem ipsorum 60, altero duorum modorum superiori denarum additorum numero, iungenda est unitas, dextro suc cedentis &subtrahendi generis elemento: &consurgens inde numerus, à supra re spondenti consequenter auferendus. Vel (&idem est) tolle mentaliter unitatem ab unitatibus proximi &superioris uersus laeuam generis: &à residuo numero, subtrahendas eiusdem generis aufer unitates. Quod si in eodem genere superiori nul la fuerit unitas, utpotè articulo existente numero: mutuetur unitas à sinistro eiusdem generis elemento, quae 10 in dextro ualebit unitates. Si autem locus eiusdem superioris generis caruerit numero, &tz iphris solum occupetur: recurrendum est ad ge nus fractionis proximò majus, uersus laeuam. à quo mutuabis unitatem, quae ad eudem succedentis &dextri generis traducta locum, 6o ualebit unitates: à quibus subtrahendus (ueluti nunc expressimus) auferatur numerus. similisque discursus obseruetur, quoties id necessum fuerit. Demum si contingat subtrahendarum fractionum signa, non posse à superiori signorum auferri numero: integrum mutuabis circulum, hoc est, 6 signa maiora, &ab ipsis unà cum occurrentibus signis, propositam absolues subtractionem, residuis infra lineam respondenter subnotatis. In astronomicis numque supputationibus, mi norem fractionum numerum, à maiori cogimur plaerumque subtrahere numero: unde necessum est, integram circuli rursum mutuare reuolutionem, quae in additione reijcitur. OFFERANTVR EXEMPLI CAVSA, 3SIGNA MAIORA, 15 gradus, minuta oo, &30 secunda: à quibus oporteat auferre 4 signa itidem maiora, 20 gradus, 12 minuta, &25 secunda. A minoribus igitur, utpotè secundis, subtractionem initiabis. Et quoniam 5 à tziphra o non possunt auferri: adde 10 ipsi O, fient solum decem. à quibus subtrahe 5, relinquentur quinque: scribe igitur 5, sub interposita lineuncula. Adde consequenter unitatem inferiori &proximè sequenti uersus laeuam elemento, utpotè binario, sient tria. igitur si 3 subtrahantur à tribus, nihil relinquetur: nihil ergo subscribendum est. Ad minuta consequenter deueniendo, 2 rursum à tziphra o subtrahi non possunt: adde itaque 10 eidem O, fient tantunmodo decem. à quibus subtrahe 2, relinquentur octo: subnotabis igitur respondenter 8.