# Protomathesis 86.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 86.5 to 86.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/86.5

Succedenti postmodum & inferiori eiusdem generis unitati adde I, fient 2, quae rursum à superiori tziphra o minimè possunt auferri: iungito itaque o denas eidem tziphrae O locum denarum occupanti, & manebunt 6, non augmentato nu mero. ab ipsis ergo 6 tolle 2, relinquentur quatuor: scribe sub linea & respondenti limite 4. Succedenti autem tziphrae O, locum unitatum subtrahendorum graduum occupanti, adde rursum unitatem: quam aufer consequenter à supra respondentibus 5 gradibus, remanebunt quatuor, in rectum subscribenda. Et quoniam 2 ab unitate supra posita subtrahi minimè possunt: adde rursum 6 denas ipsi unitati denarum eorundem graduum, fient septem. igitur si 2 auferantur à 7, relinquentur quinque: subreponito 5, infra lineam transuersalem. Subtrahendorum tandem signorum unita tibus, utpotè 4, iungito consequenter unitatem, fient quinque: quae non possunt à tribus Multiplicatiosim AD SECVNDVM CONSEQVENTER DEVENIENDO, CONglicis fractionis per elium fractionem suntingit ipsas fractiones astronomicas, dupliciter inuicem multiplicari. aut enim sola Flicem. fractio, in eiusdem, alteriusue generis fractionem ducitur: uel plures, et diuersorum generum fractiones adinuicem multiplicantur.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
