# Protomathesis 88

Oronce Finé, Protomathesis, VBTRACTIO AVTEM FRACTIONVM ASTRONOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/88

Primum absoluere quàm facilè est, per quartum caput libri primi: est enim duarum tantummodo fractionum eadem, ac simplicium numerorum adimplenda multiplicatio, dempta productae fractionis denominatione. Vt si uolueris exempli gratia, multiplicare 40 minuta per 50 se- Exempln. cunda, producentur 2000, quae tertia dicentur: quoniam I denominator minutorum, & 2 secundorum denominator efficiunt 3, à quibus productus denominatur numerus. Quòd si eadem 2000 tertia per 60 diuiseris, reducentur ad 33 secunda, & 29 tertia: si ea quae sexto capite ipsius primi libri diximus, diligenter annotaueris. Primus modus mul CVM AVTEM plures, diuersorumque generum fractiones adinuicem protiplicandi diuer sa inter sese fractionam ponentur multiplicandae: id primum absoluere poteris uia reductionis, quam praealgenera. legato capite sexto libri primi sufficienter elucidauimus, unà cum eiusdem primi libri capite quarto. Reduces igitur utrunque propositarum fractionum ordinem, tam scilicet multiplicandum, quàm etiam multiplicantem, ad minimum fractionis genus in eodem ordine compraehensum: per sexagenariam antecedentium maiorum fractionum continuatam multiplicationem. Deinde multiplicabis unum resultantium numerorum in reliquum: consy derata ipsius producti numeri denominatione. quemquidem productum numerum, per obseruatam rursum sexagenariam diuisionem, poteris tandem in sua, uel inde resultantia conuertere fractionum geneExemplum. ra. Exempli causa, proponantur 15 minuta, & 20 secunda, per 10tertia, & 12. quarta multiplicanda. Duc itaque 15 minuta in 60, fient 900 secunda: quae unà cum 20 secundis, efficiunt 920. Similiter multiplica 10 tertia per 60, fient 600 quarta: haec autem 12 quartis adiuncta, faciunt 612. Igitur si tandem multiplicaueris 920 secunda, per 612 quarta, producentur 563040 sexta: nam secunda ducta in quar ta generant sexta. Vnde si rursum eadem 563040 sexta continuo per 60 diuiseris, donec pro quotiente occurrat numerus minor 6o: colligentur ex propositarum fractionum multiplicatione, 2 tertia, 36 quarta & quinta 24. Eodem modo facito, si plura & adinuicem multiplicanda proponantur fractionum genera. De siecunda predictarum fractionum G ALIVM, MVLTO QVIDEM EXPEDITIOREM, ET OMNImultiplicandi modo. um facillimum, multiplicandi libet annectere modum, quo eosdem fractos celerius ferè, quàm integros poteris inuicem multiplicare numeros: per auream illam proportionalem tabularum astronomicarum tabulam, quam in hunc finem, & reliquarum subtiliorum operationum expeditionem, in maximum quoque laboris sub leuamen, studiosè collegimus, & in hunc modum, adusque 6o numerum insese mulCompositio tabulae tiplicatum producendo composuimus. In primis capitales & transuersales duplaroportionalis immediate succedentis. uimus numeros, productis inde numeris, eosdem rursum capitales adiungendo: idque semper continnauimus, donec finem sexagesimi obtinuerimus ordinis. quoties autem resultantes ex continuata capitalium additione numeri, ad 60, uel ultra deuenerunt: pro quolibet sexagenario numero, unitatem laeuorsum collocauimus, residuo suo loco dimisso, uel posita ibidem tziphra O, cum ipso producto numero per 60 diuiso, nullum contigit esse residuum. Probabis itaque praefatos numeros eiusdem tabulae proportionalis (potissimum dextros) rationabilem quandam habere successionem, & seruare inter sese proportionatum ordinem: quae te ad cognitionem erroris (si commissus fuerit) uel ad expeditiorem ipsius tabulae compositionem faGeneralis ad usum cilitabunt. Contingit itaque (ut paucula de ratione numerorum eiusdem tabulae eiusdem faludae pertinentia. praemittamus) praefatam, uelut & quamlibet aliam tabulam, dupliciter ingredi: Lateralis. Iugressus tabularum Arcalis. Deareasiem monerarum ipsius tabulae denninatione. Exemplin.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
