# Protomathesis 90

Oronce Finé, Protomathesis, VBTRACTIO AVTEM FRACTIONVM ASTRONOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/90

Per lateralem igitur ingressum, productum ex multiplicatione: per arealem autem, quotientem ex diuisione solemus inuestigare numerum. Quantum igitur ad multiplicationis uidetur spectare negocium, scitote dextrum quemlibet in area occurrentem numerum illius esse denominationis, quam inuicem multiplicatae fractiones producere natae sunt: ita ut sinistri numeri quaelibet unitas, 6o repraesentet unitates ipsius dextri, unde proximè maioris denominationis est ipso dextro. Vt si ducantur in exemplum lateraliter 15 quarta in 10 tertia, & offendantur ad communem utriusque concursum duo numeri, utpotè 2 & 30: ipse dexter numerus 30 à septimis denominabitur, & 2 sinister erit sextorum, nam quarta multiplicata per tertia producunt septima. Si enim per quartum caput libri primi ducerentur 15 quarta in 10 tertia, producerentur 150 septima: quae primo intuitu habes hic reducta ad 2 sexta, & 30 septima. Ergo (ut redeam unde digressus) si dexter numerus sit minutorum, sinister erit graduum. item cum dexter fuerit graduum, ipse sinister signa maiora repraesentabit. HIS PRAELIBATIS, quoties diuersa fractionum genera, per tabulam uolueris intersese multiplicare: dispone primum numeros in abaco, obseruata singulorum generum respondentia, unà cum denominationum titulis debitè supra notatis. Postmodum à dextris & minoribus operationem initiando, quodlibet genus multiplicandarum fractionum, in quodlibet multiplicantium sigillatim multiplicetur: intrando lateraliter congruam ipsius tabulae paginam cum utriusque fractionis numeratore, altero ad uerticem utpotè minori, altero scilicet maiori ad laeuum & extremale latus inuento. & occurrentes in area ad communem utriusque concursum numeri, ex singulis fractionum ductionibus prouenientes, sub propriae denominationis titulo reponantur: quorum dexter (ut saepius diximus) illius semper est denominationis, quam oblatae fractiones inuicem multiplicatae producunt. Singulae tandem ex particularibus fractionum multiplicationibus productae fractiones, in unum colligantur fractionum ordinem, sub interposita rursum lineuncula: resultabit enim numerus, ex tali multiplicatione productus. SINT IN EXEMPLVM IO gradus, 18 minuta, & 15 secunda, multiplicam- 10 da per 4 gradus, 5 minuta, & 3 secunda. His ut admonuimus ordinatis, duc primum 15 secunda in 3 secunda, praesatam lateraliter intrando tabulam, fient 0, 45, id est, 45 quarta: scribe ergo 45, sub quartorum titulo, Postea multiplica per eundem lateralem ingressum 18 mi. per ipsa 3 secunda, producentur O, 54, id est, 54 tertia: subscribe igitur 54, in loco tertiorum. Ducito tandem lateraliter in tabulam 10 gra. in eadem 3 secunda, fient O, 30, hoc est, 30 secunda (gradus enim ducti in fractio nem, restituunt fractionem eiusdem generis) scribas itaque 30, sub titulo secundorum, Rursum ducito lateraliter 15 secunda in 5 mi. & offendes in areali concursu I, 15, id est I secundum, & 15 tertia: pone igitur I sub secundis, & 15 sub tertiorum titulo. Consequenter ducantur 18 mi. in eadem 5 mi. producentur I, 30, hoc est, I minutum, & 30 secunda: haec scribito sub propriae denominationis inscriptione. Demum per eundem lateralem ingressum ducantur 10 gra. in eadem 5 mi. consurgent O, 50, id est, 50 tantum minuta: quae repones suo loco. Postremo ipsa 15 secunda ducantur in 4 gra, colligentur I, O, utpotè I tantummodo minutum: subscribito ergo I, sub minutis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
