Latin
JO SEQVITVR PROMISSA, ET VVLCATAES
Oronce Finé, Protomathesis 97
Unproofread scanNot analysed yet
Caput V. VO SVNT IN FRACTIONVM ASTRONOMICARVMI diuisione, quemadmodum &in multiplicatione consyderanda. Primum est denominatio quotientis, ex particulari fractionum diuisione generata: aliud enim atque aliud fractionum genus in diuisione, uelut &in multiplicatione producitur. Reliquum est, ipse diuidendi modus: quem rursum duplici uia conformiter absoluemus. primo facta singulorum generum tam diuidentium, quàm etiam diuidendarum fractionum reductione, ad minimum genus in utroque contentum ordine: deinde per tabulam proportionalem immediatè praecedentem, modo certè admodum facili, &celeritate calculi gaudentibus, non iniucundo. QIN FACILEM PRIMI declarationem, subiectam ordinauimus tabellam. Inuestigabis igitur denominatorem ipsius diuidendae fractionis in supraemo &transuersali denominationum ordine, diuidentis uerò in laeuo &extremali, uel è contra, prout commodius acciderit, &ab utroque introrsum recta procedas uia, donec conmunem utriusque concursum attigeris: quoniam in eo denominatorem quose sun sauer ie sun nara. Jta. Jrae. ria. Jda. Gradus HAtientis offendes. Verbi gratia, si uelis nuta! agnoscere quale genus fractionis prouenit ex diuisione quartorum per seil. Securda ptima: inuenias denominationem quarimnm torum in sinistro latere ipsius tabellae iii. &septimorum nomenclaturam ad uerQuim ticem: reperies enim in communi utriusque Sexta. concursu 3, productam ex proposita di mum un. Tabella denaminaritrum uisione fractionem denominantia. quetientum ex diuisione fra Sum ctienum prouenientium. Ex quibus facilè deducitur, signa sonper signa (intellige semper maiora) bam diuisa, restituere signa: sicuti gradus per gradus distributos, pariter efficere gradus. Item ex diuisione signorum per gradus, prouenire gradus: quemadmodum ex partitione graduum per eadem signa, restitui pro quotiente gradus. Quoties autem signa uel gradus, per aliquam diuiduntur fractionem, aut è cotra fractio per signa uel gradus distribuitur: restituitur fractionis numerus, à proposita fractione denominatus. Cum porrò fractio per fractionem, alterius tamen generis diuiditur, fit pariter fractio: sed ab eo denominata numero, qui subtracto denominatore maioris à minoris denominatore relinquitur. ueluti si tertia proponantur diuidenda per septima, fient quarta: si enim 3 auferantur à 7, relinquentur 4. Vnde tandem relinquitur euidens, quamlibet fractionem per aliam eiusdem generis fractionem distri butam, producere gradus: utpote, cum tertia per tertia, uel quarta per quarta diuidi iubentur, uelut ipsa tabella demonstrat. Illum tamen fractionis numerum, pro di uidendo congruentius accipiendum admonemus, cui extrinseca denominatio maior est: &pro diuidentae, qui minorem potentia sortitus est denominationem.