# Quadratura circuli 102

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/102

Nec obliuiscaris oportet, quoties idem positionis angulus fuerit rectus, tunc viatorium arcum longitudinalem eorundem locorum exprimere differentiam: & ipsa loca, eandem ab Aequatore possidere latitudinem. roblema 4. Ognita longitudine atque latitudine tam radicalis, quàm alterius dati cuiusscunque loci: arcum viatorium eisdem locis interceptum, vnà cum positionis angulo, sub eodem arcu viatorio & Meridiano loci radicalis comprehenso, versa vice reddere notum. 1 Supponimus itaque alterum locorum fore radicalem, & ad illius latitudinem ipsum geographicum Planisphaerium esse constructum: vtriusque insuper loci longitudinem, siue adminiculo praecedentis libri nostri, siue ex ijs quae capite tertio libri quinti nostrae Cosmographiae tradidimus, aut aliunde fore notam: vtrunque praeterea locum, borealem habere latitudinem.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
