# Quadratura circuli 11

Oronce Finé, Quadratura circuli, QOAD DIONYSIAM CANDIDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/11

robiema tertium. Raedictorum quadratorum atque circulorum inuicem accidentes proportiones, in vniuersum colligere: Triâque interiora & minora quadrata, tribus ipsis circulis qui in tribus primis & maioribus quadratis describuntur, ordinatim esse proportionalia demonstrare. ¶ Separentur ordine, in faciliorem singulorum intelligentiam, quatuor ipsa quadrata a e/ bf/cg/ dh: & sub vnoquoque trium antecedentium quadratorum descriptus in eo circulus, vtponte sub quadrato a e/ circulus a h, & sub quadrato b fy circulus bI, atque sub quadrato egycirculus Cm. Vt in sequenti licet intueri formusa. In primis igitur, cùm sit per ipsam constructionem, vt a/ recta ad by rectam, sic b/ ad C, atque c/ ad d: & ab ipsis quatuor lineis rectis continuè proportionalibus descripta quadrata a e/b fre gydh, continuè itidem erunt proportionalia, sicut quidem quadratum a ead quadratum bf, sic idem b fyad Cg, ac idem Cg/ ad quadratum dh. Si enim quatuor rectae lineae, sum proportionales fuerint: erunt & ab eis rectilinea similia & similiter descripta (cuiusmodi sunt ipsa quadrata) adinuicem proportionalia, per vigesimamsecundam sexti elementorum.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
