Latin
12.1 to 12.4
Oronce Finé, Quadratura circuli 12.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tres praeterea circuli a hb I, Cm, qui in ipsis prioribus describuntur quadratis: erunt itidem continuè proportionales. Nam eorundem circulorum dimetientes, sunt per constructionem ipsorum quadratorum latera: Et circuli sese inuicem habent, sicut quae ex illorum dimetientibus fiunt quadrata, per secundam duodecimi eorundem elementorum. Sicut igitur quadratum a e/ ad quadratum b f, sic a hycirculus ad circulum bl: sicut praeterea quadratum b f/ad quadratum Cg, sic bl/cir culus ad circulum em. Et proinde erit vt a hy circulus, ad circulum bI: sic idem circulus bI, ad circulum em, per vndecimam quinti ipsorum elementorum. Item, cùm sit vt quadratum a e/ ad quadratum b f, sic a hycirculus ad circulum bl:erit quoque permutatim, per decimamsextam eiusdem quinti elementorum, vt quadratum a e/ ad circulum a h, sic quadratum b f, ad ipsum bl/circulum. Rursus, cùm sit vt quadratum b f/ad quadratu Cg, sic bl/circulus ad circulum em: erit etiam permutatim, per eandem decimamsextam quinti elementorum, vt quadratum b f/ad circulum bl, (&proinde vt quadratum a e/ ad circulum a h) sic quadratum C g/ad eundem circulum em. Haud aliter ostendetur, quadratum a e/ ad circulum bl/ se habere, vt quadratum b f/ad circulum em: atque vt quadratum eg/ ad circulum a h, sic quadratum dh/ad circulum bl. Quod ostendere oportebat. ISecunda verò pars huiusce problematis, in hunc modum fit manifesta. Cùm sit per ea quae nunc ostensa sunt, vt quadratum a e/ad quadratum bf, sic idem quadratum b f/ ad quadratum eg: sicut praeterea idem quadratum a e/ ad quadratum bf, sic a hy circulus ad circulum bl. Est igitur per vndecimam ipsius quinti elementorum, vt quadratum b f/ad quadratum eg: sic a hy circulus, ad circulum bI.