# Quadratura circuli 15

Oronce Finé, Quadratura circuli, QOAD DIONYSIAM CANDIDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/15

Propositis duobus inaequalibus numeris, inter quos sit operaepretium inuenire duos numeros sub eadem ratione continuè proportionales, multiplica ipsos numeros datos adinuicem, seu mauis, duc vnum extremorum in reliquum, & productum inde numerum duc rursum in primum (si volueris habere secundum) vel in ipsum quartum (si tertium optaueris numerum) nam inde consurgentis numeri cubica radix, eundem secundum, vel tertium exprimet numerum. ¶ Proponantur in exemplum, hi duo extremi numeri 81, 3: inter quos, binos numeros sub eadem ratione continuè proportionales inuenire sit operaepretium. Duc igitur 81, in 3: fient 243. haec rursum duc in 81: consurgent 19683. Quorum radix cubica, est 27. tantus est igitur secundus proportionalis numerus. Quòd si duxeris eundem numerum 243, in 3: procreabuntur 729. Horum cubica radix est 9: quae tertium proportionalem efficiunt numerum. Ipsi porrò numeri 81, 27, 9, 3: sub tripla ratione continuè proportionantur. Poteris autem obtento secundo numero, illum in tertium multiplicare, & producti numeri quadratam extrahere radicem: nam ea erit tertius numerus. Sterum tres numeri fuerint proportionales: qui sub extremis, aequalis est ei qui à medio fit numero, per vigesimam septimi elementorum. Si enim multiplicaueris 27 per 3, fient 81: quorum radix quadrata, est 9. Idem respondenter, de caeteris quibuscunque numeris inaequalibus datis, velim intelligas. Problema quintum. Vòd quadratum ex secunda linea proportionali descriptum, aequum sit dato circulo: quod autem fit à tertia, eidem circulo isoperimetrum esse, tandem reddere manifestum. B.ij. Vt huiusce problematis vtranque partem, clariùs ostendere valeamus: numerorum vtemur officio, ad ipsius Archimedis, aliorúmque Mathematicorum imitationem. Quoniam numerus, nihil aliud esse videtur: quàm partium, aut mensurarum commensurabilium magnitudinum, determinata multitudo. Et commensurabiles magnitudines, adinuicem rationem habent, quam numerus ad numerum, per quintam decimi elementorum. Nulla siquidem fidelior est via, perueniendi ad incommensurabilium magnitudinum latentes habitudines, quàm propinquarum & commensurabilium magnitudinum, & ipsorum propterea numerorum adminiculo. Rationalia nanque irrationalium: quemadmodùm & regularia irregularium, commodissimae videntur esse regulae.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
