# Quadratura circuli 2

Oronce Finé, Quadratura circuli, QOAD DIONYSIAM CANDIDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/2

circuli quadratura scibilis. Hippocrates Chius. Alius Hippocrates. Antiphon. vltimam posse deuenire partitionem, contra propriam ipsius magnitudinis naturam. Nec defuit Brisso quidam philosophus, qui descripto tam circa quàm intra circulum quadrato: medium inter haec duo quadrata, circulo existimauit aequale. ¶ Qui verò ipso Aristotele posteriores extitere: ab Archimede Syracusano acutissimo Mathematico, hac in parte superati sunt. Nam is demonstrauit in primis, aream circuli triangulo rectangulo ad amussim aequari: cuius vnum latus eorum quae ad rectum sunt angulum semidiametro, reliquum verò circunferentiae eiusdem coaequaretur circuli. Quae demonstratio, innumeros excitauit ad disquirendam lineam rectam, quae circunferentiae ipsius circuli foret aequalis: per diametri videlicet ipsius circuli, ad circunferentiam contingentem habitudinem, siue rationem. Quamquidem rationem, idem Archimedes paulò minorem esse tripla sesquiseptima, numerorum demonstrauit inductionibus. Cuius inuentum, etsi praecisionem minimè attigerit: veritati nihilominus adeò propinquum esse videtur, vt magnam rebus humanis contulerit vtilitatem, & mortales ipsos perpetuò deuinctos sibi reddiderit. ¶ Ex neotericis porrò vnicum habemus Nicolaum Cusanum Cardinalem, virum suo tempore rarum, & in Mathematicis non infęliciter versatum. Qui diuersis & artificiosis adinuentionibus, conatus est periphaeriae circuli dare rectam aequalem: ac ipsum respondenter quadrare circulum. Quod etsi non planè fuerit assequutus: in mul tis tamen veritatem ipsam adeò propinquè videtur attigisse (ne illum debita laude fraudemus) vt quamplurima antea subobscura, longè clariora reddiderit: & quem multo facilius erat cauillari, quàm imitari. ¶ Si qui demum praeter hos, inter recentiores comperiantur Mathematicos, qui eandem circuli quadraturam sint adgressi: aut ab Archimede demonstratam circunferentiae ad diametrum rationem supposuisse videntur, aut nudis & infirmis, & proinde suspectis, id tentarunt adinuentionibus. Quos silentio ideò fore praetereundos, meritò existimauimus. CEGO IGITVR (VT REDEAM VNDE SVM DIgressus) tum verbis Aristotelicis, tum supradictorum philosophorum prouocatus exemplo, & qui sub tanto Rege, ac in tam celebri Academia, tantoque tempore publicus Mathematicarum interpres deputatus sum: iniquam rem, ac meo officio indignam me facturum existimaui, si id quaestionis genus intactum praetermitterem, & ni pro mea virili parte, ac dexteritate animi, aliquam (quae caeteros hac in parte leuaret) excogitarem adinuentionem, qua circulus quadrari vel facilè possit.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
