Latin
23
Oronce Finé, Quadratura circuli 23
Unproofread scanNot analysed yet
¶Si enim datum quadratum fuerit (exempli gratia) dh, &circa illud describatur circulus a h, per nonam quarti elementorum, atque circa ipsum a hycirculum quadratum describatur a e, per septimam eiusdem quarti, Postmodum inter ipsorum quadratorum latera, quae sint rursum a/ &d, binae mediae lineae rectae sub eadem ratione continuè proportionales inueniantur, per ipsius antecedentis primi problematis traditionem, quae sint rursum b/ &c, Et ex ipsis lineis quadrata describantur b f/ &Cg, in ipso demum quadrato bfacirculus describatur bI, ac in ipso quadrato C gy circulus em, per octauam eiusdem quarti elementorum: Erit demum circulus em, ipsi quadrato dh (vt praeostensum est) aequale. Siue enim circulo aequale quadratum, siue dato quadrato circulum aequalem describere fuerit operaepretium: eadem consurgit figurae delineatio, viaque demonstrationis vtrobique manet eadem. Corollarium Mne insuper rectilineum, in circulum non minus facilè conuertetur. ¶Quid sit rectilineum, te ignorare non putamus. Si igitur dato rectilineo aequale parallelogrammum rectangulum describatur, per quadragesimamquintam primi elementorum, ac ipsi postmodum parallelogrammo ęquale quadratum, per vltimam secundi eorundem elementorum, &huic quadrato circulus demum figuretur aequalis, per secundi corollarij traditionem: Erunt ambo &rectilineum datum, &descriptus tandem circulus, eidem quadrato aequalia: &proinde aequalia adinuicem.