# Quadratura circuli 23

Oronce Finé, Quadratura circuli, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23

¶ Si enim datum quadratum fuerit (exempli gratia) dh, & circa illud describatur circulus a h, per nonam quarti elementorum, atque circa ipsum a hycirculum quadratum describatur a e, per septimam eiusdem quarti, Postmodum inter ipsorum quadratorum latera, quae sint rursum a/ & d, binae mediae lineae rectae sub eadem ratione continuè proportionales inueniantur, per ipsius antecedentis primi problematis traditionem, quae sint rursum b/ & c, Et ex ipsis lineis quadrata describantur b f/ & Cg, in ipso demum quadrato bfacirculus describatur bI, ac in ipso quadrato C gy circulus em, per octauam eiusdem quarti elementorum: Erit demum circulus em, ipsi quadrato dh (vt praeostensum est) aequale. Siue enim circulo aequale quadratum, siue dato quadrato circulum aequalem describere fuerit operaepretium: eadem consurgit figurae delineatio, viaque demonstrationis vtrobique manet eadem. Corollarium Mne insuper rectilineum, in circulum non minus facilè conuertetur. ¶ Quid sit rectilineum, te ignorare non putamus. Si igitur dato rectilineo aequale parallelogrammum rectangulum describatur, per quadragesimamquintam primi elementorum, ac ipsi postmodum parallelogrammo ęquale quadratum, per vltimam secundi eorundem elementorum, & huic quadrato circulus demum figuretur aequalis, per secundi corollarij traditionem: Erunt ambo & rectilineum datum, & descriptus tandem circulus, eidem quadrato aequalia: & proinde aequalia adinuicem.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
