# Quadratura circuli 26

Oronce Finé, Quadratura circuli, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/26

Si nanque circulus a b Cd, eidem triangulo fghynon fuerit aequalis: erit aut eo maior, vel eodem triangulo minor. Vtrunque porrò est impossibile. Nam si idem circulus a b ed, ipso triangulo fghyfuerit maior: id erit secundum aliquam magnitudinem. Esto illa (si possibile fuerit) magnitudo k. Circulus itaque a b cd, triangulo fg h, & ipsi kysimul iunctis erit aequalis: & proinde k/ magnitudo, minor est ipso a be d/ circulo. Auferatur igitur ab eodem circulo maius quàm dimidium, & à residuo iterum majus quàm dimidium, & deinceps ita quantumlibet: donec relinquatur magnitudo, quae sit minor ipsa K, per primam decimi elementorum. Hoc autem in hunc modum absoluetur. In ipso dato circulo, quadratum describatur a b cd, per sextam quarti eorundem elementorum. Quo sub tracto ex toto circulo: detractum erit majus quàm dimidium. Productis enim a c/ & b d/ eiusdem quadrati dimetientibus, in centro e/ ad rectos sese dirimentibus angulos: per punctum b, ipsi a cparallela ducatur Ib m. & rursum per a/ & c/puncta, ipsi e by paralle lę ducantur al/ & em, per trigesimamprimam primi elementorum: quae per corollarium decimaesextae tertij ipsorum elementorum, tangent ipsum ab cdy circulum. Parallelogrammum erit igitur a Im c/ rectangulum: & ipsius trianguli a bc, hoc est, dimidij quadrati in dato circulo descripti duplum, per quadragesimamprimam ipsius primi elementorum, sunt enim in eadem basi a c) & in eisdem parallelis a c/ & Im/ constituta.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
