# Quadratura circuli 28

Oronce Finé, Quadratura circuli, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/28

Clarum est igitur, ipsam multilateram & octogonam superficiem, ex quadrato & circunstantibus triangulis resultantem: maiorem esse dato fghtriangulo, continet enim ipsum fghytriangulum, & partem ipsius k, eam videlicet qua praefatum residuum eadem magnitudine kminus est: cùm per hypothesin, circulus ipsis triangulo fg hy & kmagnitudini simul iunctis, sit aequalis. Atqui ostendetur etiam, quòd & minor est eadem multilatera superficies, ipso triangulo fgh. Diuidatur enim vnum latus ipsius multilaterę superficiei bifariam, per decimam primi elementorum: vtpote, à n/ in puncto S. & connectatur recta linea e S: quae per tertiam tertij eorundem elementorum, ipsam an/ ad rectos dispescet angulos. Quod igitur sub an/ & e s/ continetur rectangulum, duplum est trianguli a en, per saepius allegatam quadragesimamprimam primi elementorum: fiet enim parallelogrammum, in eadem basi an, & in eisdem parallelis cum ipso triangulo a e n/ constitutum. Et proinde quod sub eadem es, & quolibet alio eiusdem poligonae latere continetur rectangulum: duplum est eius trianguli, quod super eodem latere versus e/centrum constituitur. Quotupiex autem est vnum praedictorum rectangulorum, vnius trianguli: totuplicia sunt & omnium triangulorum omnia rectangula, per primam quinti ipsorum elementorum. Quae igitur sub eadem eS, & omnibus eiusdem multangulae lateribus continentur rectangula: dupla sunt omnium triangulo rum, super eisdem lateribus consistentium: & ipsius propterea mul tangulae superficiei dupla, vtpote, quae ex eisdem constat triangulis. Ipsa igitur multangula superficies: dimidium est eorum, quae sub e S/ & quolibet eiusdem superficiei latere continentur rectangulorum. Atqui ipsa es, minor est dati circuli semidiametro, cui aequale supponitur latus fg: & eadem latera, circunferentia eiusdem circuli sunt minora, cui reliquum latus gh/aequale supponitur. & sub minoribus rectis, minora comprehenduntur rectangula.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
