# Quadratura circuli 29

Oronce Finé, Quadratura circuli, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/29

Quae igitur sub es, & quolibet ipsius multangulae superficiei latere continentur rectangula: minora sunt eo, quod sub fg/ & gh/continetur. Id autem quod sub fg/ & gh/continetur rectangulum, duplum est ipsius trianguli fgh, per eandem quadragesimamprimam primi elementorum: & proinde ipsum triangulum, eiusdem rectanguli dimidium. Quae autem inaequalium sunt dimidium, inaequalia sunt adinuicem: nam partes & aequè mul tiplicia, sunt inuicem proportionalia, per decimamquintam quinti ipsorum elementorum. Minor est itaque praefata multilatera superficies, ipso triangulo fgh. Patuit autem quòd & maior: quę simul impossibilia sunt. Non est igitur circulus a b Cd, maior ipso triangulo fgh. ¶ Aio praeterea, quòd neque minor est idem circulus a b cd, ipso triangulo fgh. Si nanque fuerit minor: sit rursum illorum differentia, superficies k. Et circa datum circulum ab cd, quadratum descri batur Imno, per septimam quarti elementorum. Aut igitur quadratum Imno, maius est, aut minus ipso rectilineo k: vel eidem aequale. Sit in primis majus. & ab ipso quadrato Imno, subtrahatur majus quàm dimidium, & rursum à residuo majus quàm dimidium, & deinceps ita: quatenus relinquatur magnitudo quaedam minor ipso K, per primam decimi eorundem elementorum. Tollatur itaque primùm, datus circulus a b cd: subtrahetur enim majus quàm dimidium. Descripto nanque intra circulum quadrato a b ed, per sextam quarti elementorum: cuius anguli tangane ipsius quadrati circumscripti latera, productisque binis illius dimetientibus a c/ & bd: clarum est inscriptum quadratum a b Cd, dimidium fore circunscripti Imno. At circulus ipse, inscripto quadrato maior est: eo itaque subtracto, detrahetur majus quàm dimidium eiusdem circunscripti quadrati Imno. Relinquentur itaque quatuor triangula, ad ipsius circunscripti quadrati angulos consistentia, & arcuatas circunferentiae obtinentia bases. Quae si pręfata magnitudine k/fuerint maiora: subtrahatur rursum ab illis majus quam dimidium, in hunc qui sequitur modum. Connectatur recta linea e I, diuidens bi fariam arcum a b/ in puncto r: & per ipsum punctum r, ad angulos rectos excitetur srt, per vndecimam primi elementorum, ipsius quadrati circunscripti tangens latera, quae per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum, tangit ipsum ab cd circulum in eodem puncto r. Aio itaque, quòd subtracto rectilineo triangulo C. iij.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
