# Quadratura circuli 30

Oronce Finé, Quadratura circuli, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/30

Ist, cuius basis est recta St, à triangulo a Ib, cuius basis est arcus ar b: detractum erit majus, quàm dimidium. Connexis enim a r/ & r b/ lineis rectis, quoniam Irt/ & tr b/ triangula sub eodem sunt vertice, scilicet r: se habent igitur vt bases I t/ & tb, per primam sexti praedictorum elementorum. Sed basis It, basi t by maior est: & trian gulum igitur Irt, majus est triangulo trb. quapropter & multò majus triangulari extra circulum relicta portione tbr, cuius vnum latus est arcus r b. Quòd autem basis It, sit maior basi t b: fit manifestum. Nam anguli e br/ & er b, trianguli ber, sunt per quintam primi elementorum inuicem aequales, & rectus e b t/ recto ert/ aequalis, per quartum postulatum: reliquus igitur angulus brt, reliquo t br, per tertiam communem sententiam est aequalis. Et la tus propterea bt, lateri tr, per sextam Triangulum circulo aequale. eiusdem primi aequale. Sed latus It, majus est latere tr, per decimamnonam eiusdem primi, subtendit enim angulum rectum qui ad r/ vtroque reliquorum duorum maiorem: quapropter & maius ipso latere tb. Haud dissimiliter ostendetur, triangulum ITS, maius esse triangulo a Sr, cuius basis est arcus a r. Et proinde totum Is t/triangulum, majus est binis triangularibus superficiebus a Sr& rtb, quarum bases sunt arcus ar, & rb. Et reliqua deinde triangula, ad reliquos angulos ipsius quadrati consistentia: maiora similiter ostendentur reliquis similibus similiterque positis, & extra circulum derelictis triangulis. Detractis igitur eisdem angularibus triangulis: subtractum erit ab ipso residuo majus quàm dimidium. Si autem ipsum residuum, fuerit adhuc majus eadem magnitudine k: productis rursum ex centro e, ad S/ & t/atque reliqua similia puncta lineis rectis, suscitatisque in transuersum ad angulos rectos quae ipsum tangant circulum, & circunscripti poligoni attingant latera: si ea quae ad ipsius poligoni consistunt angulos subducantur triangula, detractum erit ab eodem residuo majus quàm dimidium.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
