Latin
31
Oronce Finé, Quadratura circuli 31
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodùm ex proximo discursu, demonstrari vel facilè potest. Idque deinceps continuetur: quatenus ipsum residuum, eadem magnitudine k/fuerit minus. Supponantur igitur maioris euidentiae causa, praefatae octo triangulares superficies extra circulum derelictę, ipso rectilineo k/fore minores. Et quoniam circulus ab Cd, &magnitudo k, triangulo fghy sunt aequalia: erit igitur circunscriptum poligonum eodem fgh/ triangulo minus, comprehendit enim ipsum circulum, &residuum minus ipso k, per constructionem. Atqui circumscripti poligoni latera, maiora sunt ipsius circuli circunferentia: &ipsi circunferentiae aequale supponitur latus gh, semidiametro autem latus fg. Quae igitur sub circuli semidiametro, &quolibet ipsius poligoni latere continentur rectangula: maiora sunt eo, quod sub fg/ &gh/continetur rectangulo. Eorum autem quae sub eodem circuli semidiametro, &quolibet ipsius poligoni latere continentur rectangulorum, dimidium est ipsum poligonum circulo circunscriptum: triangulum verò fgh, dimidium eius quod sub fg/ &gh/rectanguli continetur. quemadmodùm de inscripto poligono, prima huius parte deductum est. Partes autem &aequè multiplicia, sunt per decimamquintam quinti elementorum inuicem proportionalia. Maius est igitur poligonum circulo circunscriptum, eodem fg hytriangulo. Patuit autem quòd &minus: quae simul impossibilia sunt: Non est igitur circulus a b cd, minor ipso triangulo fgh. Et ostensum est quòd neque maior. Aequalis igitur est ipse circulus a b cd, eidem triangulo rectangulo fg h: cuius vnum latus eorum quae ad rectum sunt angulum semidiametro, alterum verò circunferentiae eiusdem circuli est aequale. Idem, ac multò facilius ostendere licebit: vbi circun scriptum quadratum Imno, aequale, vel minus datum fuerit ipso rectilineo K. Quod demonstrandum tandem susceperamus. Corollarium Vod igitur sub circuli semidiametro, &dimidia circunferentia continetur rectangulum: aequum est ipsi circulo. C. iiij.