# Quadratura circuli 31

Oronce Finé, Quadratura circuli, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/31

quemadmodùm ex proximo discursu, demonstrari vel facilè potest. Idque deinceps continuetur: quatenus ipsum residuum, eadem magnitudine k/fuerit minus. Supponantur igitur maioris euidentiae causa, praefatae octo triangulares superficies extra circulum derelictę, ipso rectilineo k/fore minores. Et quoniam circulus ab Cd, & magnitudo k, triangulo fghy sunt aequalia: erit igitur circunscriptum poligonum eodem fgh/ triangulo minus, comprehendit enim ipsum circulum, & residuum minus ipso k, per constructionem. Atqui circumscripti poligoni latera, maiora sunt ipsius circuli circunferentia: & ipsi circunferentiae aequale supponitur latus gh, semidiametro autem latus fg. Quae igitur sub circuli semidiametro, & quolibet ipsius poligoni latere continentur rectangula: maiora sunt eo, quod sub fg/ & gh/continetur rectangulo. Eorum autem quae sub eodem circuli semidiametro, & quolibet ipsius poligoni latere continentur rectangulorum, dimidium est ipsum poligonum circulo circunscriptum: triangulum verò fgh, dimidium eius quod sub fg/ & gh/rectanguli continetur. quemadmodùm de inscripto poligono, prima huius parte deductum est. Partes autem & aequè multiplicia, sunt per decimamquintam quinti elementorum inuicem proportionalia. Maius est igitur poligonum circulo circunscriptum, eodem fg hytriangulo. Patuit autem quòd & minus: quae simul impossibilia sunt: Non est igitur circulus a b cd, minor ipso triangulo fgh. Et ostensum est quòd neque maior. Aequalis igitur est ipse circulus a b cd, eidem triangulo rectangulo fg h: cuius vnum latus eorum quae ad rectum sunt angulum semidiametro, alterum verò circunferentiae eiusdem circuli est aequale. Idem, ac multò facilius ostendere licebit: vbi circun scriptum quadratum Imno, aequale, vel minus datum fuerit ipso rectilineo K. Quod demonstrandum tandem susceperamus. Corollarium Vod igitur sub circuli semidiametro, & dimidia circunferentia continetur rectangulum: aequum est ipsi circulo. C. iiij.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
