# Quadratura circuli 32

Oronce Finé, Quadratura circuli, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/32

¶ Patuit enim suprà, circulum ab cd, aequum esse triangulo rectangulo fgh, cuius latus fg, semidiametro, gh/ verò circunferentiae ipsius circuli supponitur aequale: Ipsum quoque triangulum fgh, & proinde circulum ab ed, dimidium fore eius rectanguli quod sub fg/ & gh/ continetur. Eiusdem praeterea rectanguli dimidium est, quod sub eodem semidiametro, & dimidia continetur – circunferentia. Quae autem eiusdem sunt dimidium, inuicem sunt aequalia, per septimam communem sententiam. Quod igitur sub circuli semidiametro, & dimidia illius circunferentia continetur re ctangulum, ipsi circulo est aequale. Hac igitur de causa, innumeri circunferentiam ipsius circuli in iustam mensurae rationem (veluti praefati sumus) redigere conati sunt. Quos omnes longè superauit Archimedes: cuius inuentum hic subnectere, & noua demonstran di ratione confirmare non duximus importunum. Corollarium 2. Rea consequenter dati cuiuslibet regularis Apoligoni: aequatur rectangulo, quod sub perpendiculari ex centro in latus vnum demissa poligoni, & dimidio continetur ambitu. ¶ Patuit enim ex primae partis huiusce propositionis discursu, id quod sub e s/ perpendiculari & omnibus inscripti poligoni a nbedlateribus continetur: duplum fore ipsius poligoni. Fiunt enim tot rectangula parallelogramma, quot sunt isoscelia triangula super eisdem lateribus consistentia: quorum rectangulorum quodlibet praeostensum est ipsius trianguii esse duplum. Si igitur ex centro dati cuiuslibet regularis poligoni, in vnum eius latus perpendicularis ducatur: ipsa perpendicularis per dimidium ambitum multiplicata, conficiet aream eiusdem oblati poligoni. De ratione circunferentiae, ad circuli diametrum, Propositio secunda. Ircunferentiam circuli ad eius diame trum, rationem habere tripla sesquiseptima minorem: maiorem autem tripla sesquioctaua.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
