# Quadratura circuli 34

Oronce Finé, Quadratura circuli, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/34

Erit itaque angulus b a h, ipsius anguli recti pars vigesimaquarta, subtendens gradus tres, vnà cum primis minutis 45: duplum autem ipsius bh, erit latus circumscripti poligoni regularis sub 48 lateribus comprehensi. Diuidatur similiter angulus ba hybifariam: sub recta quidem a l. Angulus ergo b al, erit quadragesima octaua pars eiusdem anguli recti, subtendétque gradum vnum, prima minuta 52, & secunda 30: & proinde duplum ipsius bI, conficiet latus circunscri epti poligoni regularis, latera 96 continentis. Angulus rursum bal, bifariam diuidatur, sub recta an. Erit ergo angulus b an, praefati anguli recti pars nonagesima sexta, subtendens prima tantum modò minuta 56, secunda verò 15: vnde ipsius b n/duplum, erit latus regularis poligoni habentis latera 192, ac eidem circulo circunscripti. Tandem si angulus b a n, per ipsam nonam primi elementorum bifariam diuidatur, sub recta quidem a o: necessum est angulum ba o, centesimam & nonagesimamsecundam partem anguli recti continere, subtenderéque vnius gradus prima minuta 28, & secunda ferè 7: atque duplum ipsius bo, fore latus poligoni aequilateri & aequianguli circa pręfatum circulum descripti, cuius latera sunt numero 384.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
