Latin
36
Oronce Finé, Quadratura circuli 36
Unproofread scanNot analysed yet
angulus b a d/notus est, arcus igitur bd/ est notus: &proinde sinus rectus dm, ex tabula sinuum fiet notus. Nota erit etiam &dk, sinus rectus complementi dcicui aequatur a m. Bina igitur latera a m/ &mdyfient nota: idque pro ratione partium ipsius a d. In praefato autem triangulo rectangulo ba O, angulus qui ad a /est notus, &arcus bo/notus, atque illius complementum oc/notum (veluti nuper ostensum est) quapropter &ipsa a b/ &bo/ latera supradicto modo fiunt manifesta, in partibus quidem, qualium a o/ data est 60000. DOSECVNDA verò pars, vtpote, quòd eadem circuli circunfe 2 rentia, ad diametrum rationem habet tripla sesquioctaua minorem: haud dissimili via demonstrabilis est. Repetatur itaque circuli quadrans a b c. Et dato a by vel a c/ semidiametro, aequalis recta linea b dyrursum coaptetur, per ipsam primam quarti elementorum: &connectatur a d/ recta, per primum postulatum. Erit igitur per corollarium decimęquintae ipsius quarti, recta b d/latus hexagoni aequilateri &aequianguli, circulo cuius quadrans est a b c/ inscripti: subtendens sextam circunferentiae partem, hoc est, arcum bd/ graduum 60, qualium tota circumferentia est 360, &ipse quadrans bd c(à quo rectus qui sub b a c/ dimetitur angulus) 90. Et proinde angulus b ad, duo tertia comprehendit ipsius anguli recti. Diuidatur igitur idem angulus b a d/ bifariam, per nonam primi eorundem elementorum, sub recta quidem a e: &connectatur chorda be, per primum postulatum. Angulus itaque ba e, tertia pars erit eiusdem anguli recti, subtendens arcum b e/ graduum 30, nempe dimidium ipsius b d: &ipsa chorda be, latus erit dodecagoni aequilateri &aequianguli, in eodem circulo descripti. Diuidatur rursum angulus b a e/ bifariam, sub recta a f, per eandem nonam primi elementorum: &connectatur chorda b f. Erit igitur angulus b a f, sexta pars ipsius anguli recti, subtendens arcum b fy graduum 15: &ipsa chorda bf, latus poligoni regularis in praefato circulo descripti, habentis latera 24. Angulus consequenter b a fybifariam diuidatur, sub recta a g: &connectatur chorda b g. Erit itaque angulus b a g, eiusdem anguli recti pars duodecima, subtendens arcum bgy graduum 7, &primorum minutorum 30: ipsa quoque b g/ recta, erit latus inscripti poligoni regularis, sub 48 lateribus comprehensi. Rursum diuidatur angulus b a gbifariam, sub recta bh: &connectatur chorda b h. Angulus ergo b a h, vigesimaquarta pars erit anguli recti, &subtensus arcus bhtrium graduum &primorum minutorum 45: chorda autem bh, latus inscripti poligoni regularis, latera 96 continentis. Haud aliter diuiso bifariam angulo b a h, sub recta a I, &connexa chorda bl: angulus b a I, quadragesimamoctauam partem ipsius anguli recti com prehendet, arcus proinde b lyvnum gradum, prima minuta 52, &secunda 30: eritque chorda bI, latus poligoni regularis habentis latera 192, in eodem circulo descripti.