# Quadratura circuli 39

Oronce Finé, Quadratura circuli, 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39

¶Nam differentia inter residuum triplati diametri, à toto ambitu circunscripti vel inscripti poligoni regularis habentis latera 384, & septimam totius diametri partem: minor est differentia eiusdem residui, & octauae partis ipsius diametri. Iuxta enim huiusce propositionis primam partem, ipsum residuum fuit partium 16332: iuxta verò partem secundam, 16320. Et vtrobique pars septima diametri, partium ferè 17142: octaua autem, partium circiter 15000. Differentia porrò inter 16332. & 17142, est 810: inter verò 15000/ & 16332, est 1332. Differentia rursum inter 16320/ & eadem 17142, est partium 822: & ipsa 15000, partium 1320. Minus ergo distat ipsum residuum à parte septima, quam ab octaua: & proinde ratio tripla sesquiseptima, pręcisior est tripla sesquioctaua. Corollarium 3. Raecisior adhuc est ratio tripla superbiparAtiens quindecimas (vt 3, ad I & 15) ipsa ratione tripla sesquiseptima. ¶ Duo enim quindecima, consurgunt ex & simpliciter iunctis: & neque septimam, neque octauam efficiunt ipsius diametri partem, inter quas eadem ratio circunferentiae ad diametrum versatur. Quòd au tem ea sit praecisior tripla sesquiseptima: ex numorio primae partis huius propositionis, fit manifestum. Nam diameter, fuit partium 119996: & ipsorum 119996 pars quindecima, est 7999 & 1/. duae porrò quindecimae, conficiunt 15999 & /: quae ferè complent differentiam inter ambitum poligoni circulo circunscripti habentis latera 384, & triplum diametri eiusdem circuli (quae differentia, fuit partium 16332) & plus differunt ab ipsius diametri parte septima, quae est partium 17142 & /, quam ab ipsis 16332. Distant enim 15999 & /ę, ab ipsis 17142 & /2, par tibus 1142 vnà cum : ab ipsis autem 16332, partibus tantummodò 332 & /5. Et quoniam secundo corollario demonstratum est, rationem triplam sesquiseptimam, praecisiorem esse tripla sesquioctaua: longè itaque praecisior erit eadem ratio tripla superbipartiens quindecimas, ipsa ratione tripla sesquioctaua. Coroilarium 4.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
