# Quadratura circuli 4

Oronce Finé, Quadratura circuli, QOAD DIONYSIAM CANDIDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/4

Ne igitur infirmis adniteremur fundamentis, & mathematicam simul atque suscepti negotij violaremus integritatem: nouum ac fidissimum modum inuestigandi eiuscemodi lineas proportionales tibi demum excogitauimus. ¶ Sit igitur latus quadrati circa datum circulum descripti a b, eius verò quadrati latus quod in eodem circulo descriptum est be: inter quae duo latera, operaepretium sit binas medias lineas rectas sub eadem ratione continue proportionales inuenire. Constituantur in primis ipsa a b/ & b c/latera, ad rectum angulum qui sub ab c: & centro b, interuallo autem ba, circulus describatur ad e f, per tertium postulatum geometricum. Vtraque postmodùm a b/ & bC, in continuum directumque producatur: donec ad puncta d, e, f, in circunferentiam ipsius applicentur circuli. Erunt igi tur a e/ & df, eiusdem circuli dimetientes: in eius centro b, ad rectos sese inuicem dirimentes angulos. Diuidatur consequenter reliqua pars semidiametri b f, hoc est, recta C f, proportionaliter: tali quidem ratione, vt tota fc/ad majus illius segmentum, à puncto c/versus fy comprehensum, eandem habeat rationem, quam idem segmentum ad reliquum, hoc est, secundum rationem habentem medium & duo continuatae proportionis extrema: per trigesimam sexti elementorum. Hoc autem iuxta ipsius trigesimae propositionis traditionem, fiet in hunc modum. Describatur ex ipsa C f, quadratum c fg, per penultimam primi ipsorum elementorum: diuidaturque latus Cg/ bifariam in puncto h, per decimam ipsius primi. Producatur deinde recta hc, versus i: & connectatur recta hf. Ipsi tandem hf, aequalis secetur hci: ac ipsi ci, aequalis CK, per tertiam eiusdem primi elementorum. Nam CK, erit media proportionalis: ad quam tota fe/ eam habet rationem, quam eadem Ck/ad reliquam partem k f, per ipsius trigesimę sexti demonstrationem.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
