Latin
42
Oronce Finé, Quadratura circuli 42
Unproofread scanNot analysed yet
regularis figura primùm in circulo, deinde super quauis data linea recta, describi vel facilè possit. quod neminem hactenus tentasse, nedum absoluisse, nusquam legi vel audiui. Ex qua quidem vniuersali &absoluta descriptione, miranda &antea ignota subintuli corollaria. Deinde circa datum circulum, multangulam quamlibet ®ularem figuram: atque tam intra, quàm extra datam multangulam ®ularem figuram, circulum versa vice describere (vt hoc absolueremus negotium) noua ac vniuersali ratione demonstraui. Vt ijs satis hac in parte facerem, qui id à me bona fide, ac sciendi cupiditate, postulare videbantur: vtque simul illos grauiore torquerem inuidia, qui de meo diffidentes ingenio, idem vel arrogantia, vel curiosa quadam leuitate potius, quàm syncero &amico efflagitare simulabant affectu. Quibus &nos haud parum debere, fa temur ac recognoscimus: vtpote qui vires ingenij nostri vulneribus virescere faciunt, &ad moliendum semper aliquid aut subtile, aut vtile simul, inuitare solent. Quod tam gratum studiosis omnibus futurum exoptamus, quàm liberali animo hunc laborem assumere consueuimus. Sed iam prologo finem imponendo, rem ipsam fęlici adgrediamur auspicio: &primum hoc anteponamus problema. Problema primum. Atam quamuis lineam rectam praefi nitam, in quotcunque partes inuicem aequales diuidere: illiusve partem quotam, à dato quouis numero denominatam inuenire. ¶Esto data linea recta terminata a b, quam oporteat in quotcun 1 que partes inuicem aequales diuidere: seu quotam illius partem, à dato quouis numero denominatam, geometricè reperire. In primis itaque si datus partium numerus, a pariter pari numero fuerit denominatus: diuides ipsam rectam lineam bifariam, &rursum quanlibet eius partem bifariam, per decimam primi elementorum geometricorum, idque toties continuabis, quatenus propositum obtinueris partium numerum. Sunt enim pariter pares numeri, in duos numeros inuicem aequales continuè diuisibiles, quousque ad impartibilem peruentum fuerit vnitatem: cuiusmodi sunt 2. 4. 8, 16. 32, 64, 128, &similes quotcunque numeri à binario continuè duplicato procreati. ¶At si propositus earundem partium numerus fuerit impariter par, aut de ijs quos primos nuncupare solemus, qui scilicet nullam habent partem quotam praeter vnitatem (cuiusmodi sunt 5, 7, 11, 13, 17, &c.) sic facito. Esto clarioris intelligentiae gratia propositum, diuidere eandem rectam lineam ab, in septem partes inuicem aequales.