# Quadratura circuli 43

Oronce Finé, Quadratura circuli, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/43

Proponatur igitur alia quaedam linea recta, indefinitae quantitatis quoad alterum eius extremum, quae sit c d: à qua secetur aequalis ipsi a b, per tertiam primi elementorum, vtpote ce. Diuidatur postmodùm ce, in tot partes inuicem aequales, quot sunt vnitates in maximo pariter pari numero intra datum partium numerum comprehenso, per primam partem huiusce problematis, vtpote in 4: nam maximus pariter par numerus, qui in septenario continetur numero, est quaternarius. Qualium deinde partium C e/ est quatuor, talium secetur e dy trium, per eandem tertiam primi elementorum: sitque d fripsius e d/ tertia, vel ipsius cequarta, totiusve cdypars septima. Consequenter à puncto d/ipsius G dy lineae rectae, ad angulos rectos excitetur dg, per vndecimam eiusdem primi elementorum (nec referet, si eandem dg/ad obliquos suscitaueris angulos) seceturque dg, ipsi df, aequalis, per eandem tertiam primi elementorum. Et connectatur C gy recta, per primum postulatum: tandemque per e/ punctum, ipsid gyparallela ducatur e h, per trigesimamprimam eiusdem primi elementorum. Aio itaque eh, dimetiri ipsius ce, aut a b (quae eidem ce/ data est ęqualis) partem septimam: quod sic demonstratur. Triangula enim Cd g& ceh, sunt inuicem ęquiangula: quoniam angulus ceh/interiori Demonstratio problematis. & ex opposito ad easdem partes Cde / est aequalis, necnon & cheD. ij. angulus ipsi angulo Cgd, per vigesimamnonam ipsius primi elementorum, & is qui ad C/ angulus vtrique triangulo communis. Aequiangulorum porrò triangulorum proportionalia sunt latera quae circum aequales angulos, & similis rationis quae aequalibus angulis latera subtenduntur, per quartam sexti eorundem elemento rum. Sicut igitur cd/ recta ad dg, sic ce/ ad rectam e h.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
