# Quadratura circuli 46

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/46

Quatuor insigniores primi elementorum propositiones, à quibus uniuersum pendet artificium. Qu in triangu lis aequaliu la terum, bases sub sequuntur rationem angulorum, sub aequis lateribus contentorum, & è conuerso. basium imitari proportionem, & è diuerso. Cùm igitur praefata isoscelia triangula a b c/ & de f, habeant duo latera duobus lateribus omnibus modis ęqualia, & bases b c/ & e fysint adinuicem inaequales: si vnius trianguli angulus qui sub aequis lateribus continetur, ab alterius trianguli basi denominetur, necessum est & reliquum angulum à reliqua basi respondenter denominari. Tantum enim altera praedictarum inaequalium basium subtensum auget angulum, quantum minuit & reliqua: ob seruatam laterum inuicem aequalium hypothesin. Angulus porrò b a C, subtendit basin b c/ partium 7: quae est latus pentagoni aequilateri & aequianguli, à quinario numero partium basis e fydenominati, & in eo circulo descripti, qui ipsi a b c/ triangulo circunscribitur, per vndecimam quarti ipsorum elementorum. Angulus igitur e df, subtendit versa vice latus heptagoni aequilateri & aequianguli, quòd à septenario numero partium basis e f denominatur, & in circunscripto eidem GOogl triangulo de fy describitur circulo: vtpote basin e fypartium 5, qualium ipsa bc/ est 7. Nam qualium partium circunferentia circuli est 35: talium latus inscripti pentagoni regularis subtendit 7, heptagoni verò latus 5. quinquies enim 7, aut septies 5: conficiunt 35. Basis igitur e fripsius trianguli isoscelis de f, est latus heptagoni aequilateri & aequianguli, quod in circunscripto eidem triangulo defdescribitur circulo.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
