# Quadratura circuli 48

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/48

Quòd uterque angulus, qui ad basin eiusdem isoscelis est triplus reliqui. Constructio iß celis, cum quo nonagonum regulare in circulo describitur. W basis ipsius isoscelis, est latus eiusdem nonagoni, &c quod à partium ipsius basis hl/denominatur numero, & in circulo describitur ipsi triangulo ghI/circunscripto. Qualium enim partium circunferentia circuli est 45: talium latus inscripti pentagoni regularis subtendit 9, & ipsius nonagoni latus 5. nam quinquies 9, vel nonies 5: efficiunt 45. Basis igitur hI, isoscelis trianguli ghl:est latus nonagoni aequilateri & aequianguli, quod in circunscripto describitur circulo. Quòd autem vterque angulorum qui ad basin hl, quadruplus sit reliqui anguli qui sub hgl: fit manifestum. Cùm enim angulus ipse hgl, subtendat basin hlylatus nonagoni aequilateri & aequianguli, & in eo circulo descripti qui ipsi ghltriangulo circunscribitur: subtendit igitur nonam circunferentiae eiusdem circuli partem. Reliqui ergo duo anguli, qui ad basin consistunt hl: reliquas octo nonas eiusdem circunferentię partes occupabunt. qui quidem anguli, cùm per quintam primi elementorum aequales sint adinuicem, vterque eorum quatuor nonas praecisè subtendet: & proinde quadruplus erit reliqui, qui sub hgl/continetur anguli. Vt ex ipsa quae praecedit, potes elicere figura.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
