Latin
QOAD DIONYSIAM CANDIDAM
Oronce Finé, Quadratura circuli 5
Unproofread scanNot analysed yet
Erit ergo bk, secunda linea proportionalis Connectatur itaque recta e k: quae producta in directum &continuum, attingat circuli quadrantem a If, in puncto l. Deinde, connexa a Irecta: ipsi e I, per punctum C, parallela ducatur mn, per trigesimanprimam primi elementorum, quae secet eandem a l/in puncto m, semidiametrum verò b e/ in puncto n. erit enim bn, tertia proportionalis. Secetur postmodum à semidiametro bd, ipsi b/ k/aequalis, per tertiam ipsius primi: sitque illa br. Et connectatur rectam r, quae secet dimetientem a e/ in puncto o: atque ar/recta, quę in directum continuata attingat circunferentiam ipsius circuli in puncto S. Tandem connectantur e s/ &n rylineae rectae: &reliqua, vt in ipsa continetur figura. ¶His in hunc modum constructis: rectus erit in primis vterque, &qu ad I, &qui ad S/ continetur angulus, per trigesimamprimam tertij elementorum, vterque enim consistit in semicirculo. Rectus similiter erit angulus amn: aequalis siquidem est interiori &opposito ad easdem partes qui ad I, per vigesimamnonam primi ipsorum elementorum. Insuper, quoniam a b/ ipsi be/ est aequalis, atque br/ipsi bk, &qui cir ca b/ consistunt anguli inuicem aequales, nempe recti: Bina ergo triangula ab r/ &ebk, habent duo latera duobus lateribus aequalia alterum alteri, &angulos sub aequis lateribus contentos inuicem aequales. Basis itaque ar, basi e k: &reliquus angulus b a r/reliquo bek, atque reliquus arbs reliquo bke, per quartam primi elementorum est aequalis. Recta igitur linea a e, incidens in a S/ &lelineas rectas, efficit alternos angulos inuicem aequales: similiter &ipsar K. Parallela est itaque a S/ ipsi le, per vigesimamseptimam ipsius primi elementorum: &ipsi consequenter mn/itidem parallela, per trigesimam eiusdem primi. In parallelas autem a s/ &Ie, recta incidens a l: efficit interiores &ad easdem partes angulos a le/ &Ia rduobus rectis aequales, per vigesimamnonam ipsius primi elementorum. Atqui rectus est angulus a le: rectus est igitur &angulus lar. Haud dissimiliter ostendetur, angulus le S/esse rectus. Et proinde a I, ipsi e s/ parallela est, per vigesimamoctauam eiusdem primi elementorum. Rectangulum est igitur, atque parallelogrammum, ipsum a le s/ quadrilaterum. Caeterum, quoniam ar, ipsi mn est A. iij. parallela, &in illas incidunt a n/ &mr: angulus igitur arm/alternormn/ est aequalis, necnon &angulus anm/ alterno nar, per ipsam vigesimamnonam primi elementorum. Anguli praeterea, qui circa o/ verticem, sub a or/ &mon/continentur: sunt, per decimamquintam eiusdem primi, inuicem aequales.