Latin
Problema 2
Oronce Finé, Quadratura circuli 51
Unproofread scanNot analysed yet
Esto igitur datum isosceles triangulum a bc, cuius basis a C, &in medio ipsius basis bc/ sumpta e f: super quam oporteat describere triangulum itidem isosceles, cuius duo latera, ipsis a b/ &a c/ sint aequalia. Producatur ergo b c/basis in directum &continuum ad vtrasque partes, versus g/ &h, per secundum postulatum. Et data recta linea a b/ vel a C, aequales secentur e g/ &fh, per tertiam primi elementorum. Centro deinde e, interuallo autem e g, semicirculus describatur gdl:centro rursum f, interuallo autem fh, alius describatur semicirculus hdm, per tertium postulatum. Hi autem semicirculi, sese inuicem necessariò intersecabunt: cùm sint in eodem plano, &habeant partes semidiametri vtrique semicirculo communes. Sit ergo sectionis punctum d: &connectantur de& d fylineę rectae, per primum postulatum. Isosceles erit itaque de ftriangulum: &illius latera d e/ &e f, ipsis a b/ &a c/ lateribus omnibus modis aequalia. Nam de/ ipsi e g, &d fripsi fh, per circuli diffinitionem est aequalis. At e g/ &fh, aequales sunt adinuicem: nem pe eidem a by vel a c/ aequales, per constructionem. Quae autem eidem, vel aequalibus sunt aequalia: ea sunt aequalia adinuicem, per AęGoogle primam communem sententiam. Latera igitur de/ &df, tum inuicem, tum ipsis a by &a c/ sunt aequalia. Quod facere oportebat.