# Quadratura circuli 51

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/51

Esto igitur datum isosceles triangulum a bc, cuius basis a C, & in medio ipsius basis bc/ sumpta e f: super quam oporteat describere triangulum itidem isosceles, cuius duo latera, ipsis a b/ & a c/ sint aequalia. Producatur ergo b c/basis in directum & continuum ad vtrasque partes, versus g/ & h, per secundum postulatum. Et data recta linea a b/ vel a C, aequales secentur e g/ & fh, per tertiam primi elementorum. Centro deinde e, interuallo autem e g, semicirculus describatur gdl:centro rursum f, interuallo autem fh, alius describatur semicirculus hdm, per tertium postulatum. Hi autem semicirculi, sese inuicem necessariò intersecabunt: cùm sint in eodem plano, & habeant partes semidiametri vtrique semicirculo communes. Sit ergo sectionis punctum d: & connectantur de& d fylineę rectae, per primum postulatum. Isosceles erit itaque de ftriangulum: & illius latera d e/ & e f, ipsis a b/ & a c/ lateribus omnibus modis aequalia. Nam de/ ipsi e g, & d fripsi fh, per circuli diffinitionem est aequalis. At e g/ & fh, aequales sunt adinuicem: nem pe eidem a by vel a c/ aequales, per constructionem. Quae autem eidem, vel aequalibus sunt aequalia: ea sunt aequalia adinuicem, per AęGoogle primam communem sententiam. Latera igitur de/ & df, tum inuicem, tum ipsis a by & a c/ sunt aequalia. Quod facere oportebat.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
