# Quadratura circuli 53

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/53

Tres igitur anguli qui sub ab ddbe/ & e b c/ continentur, aequales sunt adinuicem, per primam communem sententiam Poterit & angulus db c(constituto in primis a b d/ angulo) bifariam diuidi, per nonam ipsius primi elementorum: quae vnà cum ipsa vigesimatertia, nonnunquam erit subroganda. Angulus igitur a bC, in tres angulos tum inuicem, tum ei qui ad a/continetur aequales, diuisus est. ¶ Quòd si idem angulus a b C, fuerit quintuplus eiusdem anguli qui ad a: constituendus erit in primis ad latus a b, atque ad eius punctum b, angulus a b d, ei qui ad a / aequa lis, per ipsam vigesimamtertiam primi elementorum: dein reliquus angulus db c/bifariam, ac rursum quilibet reliquorum angulorum bifariam diuidendus, per nonam ipsius primi elementorum. Vt ex ipsa potes elicere figura. Haud aliter datos quoscunque rectilineos angulos, alterius cuiuscunque anguli multipiices, nunc per solam vigesimamtertiam, aut vnà cum nona eiusdem primi elementorum, diuidere poteris Quod facere oportebat. roblema 4. N dato circulo, poligonum aequilate rum & aequiangulum, à dato quouis numero denominatum, consequenter describere. ¶ Considerandum in primis, an numerus laterum oblati poligoni fuerit pariter par: cuiusmodi est numerus laterum octogoni, & sedecagoni. Tunc enim in dato circulo describendum est quadra tum, per sextam quarti elementorum. Quaelibet inde quarta circunferentiae pars bifariam diuidenda est, & rursum pars quaelibet bifariam, per trigesimam tertij ipsorum elementorum: idque deinceps quantumlibet obseruandum, donec propositus aequalium arcuum eiusdem circunferentiae pariter par insurgat numerus, ipsi numero laterum vel angulorum oblati poligoni aequalis. Connectendae tandem sunt singulae lineae rectae, inter quaelibet duo proxima diuisionum puncta subtensae, per primum postulatum: quae per secundam tertij eorundem elementorum cadent intra circulum, erúntque inuicem aequales per vigesimamnonam ipsius tertij, vtpote quę sub ęqualibus eiusdem circunferentię subtendentur arcubus. Et proinde aequilaterum erit ipsum poligonum, & in dato circulo, per tertiam diffinitionem quarti praedictorum elementorum descriptum. Aequiangulum erit insuper idem poligonum, in dato circulo hoc modo descriptum.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
