Latin
Problema 3
Oronce Finé, Quadratura circuli 61
Unproofread scanNot analysed yet
quam enim rationem habebunt illae partes, ad dimidium similium partium totius ambitus numerum (qui recto debetur angulo) talem rationem habebit angulus ipsius poligoni, ad angulum rectum. Proponatur in exemplum pentagonum, à quinario numero denominatum. Dupla igitur quinque, fient 10. Qualium igitur partium tota circumferentia est 10, talium angulus pentagoni subtendit 6, &angulus rectus 5. Angulus igitur pentagoni, ad angulum rectum eam habet rationem, quam 6/ad 5. ¶At si poligonum ipsum, à pari denominetur numero: ipsę partes ab eodem poligoni angulo comprehensae, dimidio similium partium totius circunferentiae numero comparandae sunt. Qualem enim rationem habebunt ipsae partes, ad eundem dimidium numerum: talem habebit angulus poligoni, ad angulum rectum. Vt in hexagono à senario numero denominato, qualium partium tota circunferentia est 6, talium angulus ipsius hexagoni subtendit 4: angulus verò rectus ad circunferentiam relatus, 3. Habet igitur angulus hexagoni, ad angulum rectum eam rationem, quam 4 ad 3. De similibus idem respondenter habetur iudicium. Quemadmodùm subscripta, &in maiorem praedictorum elucidationem adiuncta, complectitur formula. Pentagoni Hexagoni *vel —Heptagoni Zvel Octogoni angulus, Et se ha Nonagoni subtendit bet ad Lvel 1/ circunfe Decagoni angulum Vndecagoni rentiae rectum, 18, ad II. io vel Dodecagoni circuli. Tredecagoni ia vel Q uartidecagoni Q uintidecagoni Lvel Sedecagoni Et sic consequenter de caeteris poligonorum angulis, continuato numeratorum atque denominatorum earundem partium ordine: iuxta naturalem numerorum, &ab illis denominatorum poligonorum successionem, quae nunquam finem consequi videtur. E. iij. Corollarium 4. Nguli rursum cuiuslibet aequilateri &aequiAanguli poligoni, à primo, vel impariter pari numero denominati: ad illius isoscelis angulum, cum quo ipsum describitur poligonum, ratio tandem dignoscetur. IDe angulo isoscelis velim intelligas, qui ad illius basin consistit.