# Quadratura circuli 61

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/61

quam enim rationem habebunt illae partes, ad dimidium similium partium totius ambitus numerum (qui recto debetur angulo) talem rationem habebit angulus ipsius poligoni, ad angulum rectum. Proponatur in exemplum pentagonum, à quinario numero denominatum. Dupla igitur quinque, fient 10. Qualium igitur partium tota circumferentia est 10, talium angulus pentagoni subtendit 6, & angulus rectus 5. Angulus igitur pentagoni, ad angulum rectum eam habet rationem, quam 6/ad 5. ¶ At si poligonum ipsum, à pari denominetur numero: ipsę partes ab eodem poligoni angulo comprehensae, dimidio similium partium totius circunferentiae numero comparandae sunt. Qualem enim rationem habebunt ipsae partes, ad eundem dimidium numerum: talem habebit angulus poligoni, ad angulum rectum. Vt in hexagono à senario numero denominato, qualium partium tota circunferentia est 6, talium angulus ipsius hexagoni subtendit 4: angulus verò rectus ad circunferentiam relatus, 3. Habet igitur angulus hexagoni, ad angulum rectum eam rationem, quam 4 ad 3. De similibus idem respondenter habetur iudicium. Quemadmodùm subscripta, & in maiorem praedictorum elucidationem adiuncta, complectitur formula. Pentagoni Hexagoni * vel — Heptagoni Zvel Octogoni angulus, Et se ha Nonagoni subtendit bet ad Lvel 1/ circunfe Decagoni angulum Vndecagoni rentiae rectum, 18, ad II. io vel Dodecagoni circuli. Tredecagoni ia vel Q uartidecagoni Q uintidecagoni Lvel Sedecagoni Et sic consequenter de caeteris poligonorum angulis, continuato numeratorum atque denominatorum earundem partium ordine: iuxta naturalem numerorum, & ab illis denominatorum poligonorum successionem, quae nunquam finem consequi videtur. E. iij. Corollarium 4. Nguli rursum cuiuslibet aequilateri & aequiAanguli poligoni, à primo, vel impariter pari numero denominati: ad illius isoscelis angulum, cum quo ipsum describitur poligonum, ratio tandem dignoscetur. IDe angulo isoscelis velim intelligas, qui ad illius basin consistit.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
