# Quadratura circuli 63

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/63

Nam quemadmodum in numeris nunquam peruenitur ad numerum maximum, vtpote, qui per continuam vnitatis additionem in infinitum augmentantur: sic nunquam dabitur regulare aut irregulare poligonum, à maxima laterum multitudine denominatum. Et proinde antecedens formula, quantumuis pro numerorum ordine continuata, nunquam finem adipiscetur. ¶ Angulus autem poligoni aequilateri & aequianguli; ab impariter pari numero denominati (qui scilicet in duos impares, & inui cem aequales numeros immediatè diuiditur) continet semel angu lum poligoni, quod à dimidio & impari denominatur numero: & totam insuper eiusdem anguli partem, quotus est ipse dimidius numerus binario dempto. Poligoni verò angulus, quod ab ipso dimidio numero denominatur, continet bis angulum qui ad basin sui isoscelis, cum quo idem poligonum describitur, vno tantum angulo minus, ei qui sub aequis eiusdem isoscelis lateribus continetur angulo aequali: vti nuper declarauimus. Hinc fit, vt angulus ipsius poligoni ab impariter pari numero denominati, ad angulum qui ad pasin eiusdem isoscelis, cum quo describitur ipsum poligonum à dimidio numero denominatum, duplam rationem semper obseruet (quod scitu dignum est) ex praefatis rationibus indifferenter resultantem. Exempli gratia, angulus decagoni aequilateri & aequianguli, continet angulum pentagoni (quod à dimidio ipsius denarij numero denominatur) cum quo iuxta tertiae partis anteceden tis problematis traditionem in eodem circulo describitur: & tertiam insuper eiusdem anguli partem. Angulus porrò ipsius pentagoni, capit semel eum angulum qui ad basin sui isoscelis: & dimidiam insuper eiusdem anguli partem, hoc est, bis eum qui ad basin, dempto reliquo qui sub aequis lateribus continetur, angulo. Qualium igitur partium tota circumferentia circuli est 10: talium angulus decagoni est 8, ipsius verò pentagoni 6, & is qui ad basin isoscelis 4. Atqui 8 ad 6/ habent rationem sesquitertiam, & 6 ad 4 sesqualteram: ex quibus dupla ratio componitur. Habet igitur angulus decagoni, ad angulum sui pentagoni rationem sesquitertiam: ad angulum verò qui ad basin isoscelis pentagoni duplam. Idem respondenter in caeteris poligonis, à quouis impariter pari numero denominatis, deducere haud difficile est. E. iiij. (pentagoni, C tertiam. heptagoni, quintam. nonagoni, septimam. Angulus vndecagoni, nonam. semel Bis auitaque po conparvndecimam. tredecagoni, tem anligoni ha tinettredecimam. quintidecagoni, temgulum bentis la quindecimam. angu septemdecagoni, proprij eius tera nouemdecagoni, lum decimanseptimam. isoscelis. Vndeuigecagoni, decimamnonam. tredeuigecagoni, vndeuigesimam. quintiuigecagoni, tredeuigesimam. Et consequenter ita de caeteris, ab impariter paribus numeris denominatis, & in infinitum progredientibus poligonis.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
