# Quadratura circuli 64

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/64

ropiema Vper data linea recta terminata, poligonum quoduis aequilaterum & aequi angulum describere. ¶ Sit data linea recta terminata a b, super quam oporteat poligonum aliquod, vtpote, heptagonum aequilaterum & aequiangulum describere: hoc est, ipsam lineam rectam ab/ in latus eiusdem coassumere siue coaptare poligoni. Suscipiatur igitur ex altero duorum antecedentium corollariorum, ipsius heptagoni angulus: sitque de, sub duabus lineis rectis cd/ & de, inuicem atque ipsi a b/ ęqualibus comprehensus. Et centro d, interuallo autem dc/vel de, circuli describatur arcus ce, per tertium postulatum: cui subtendatur chorda, siue recta ce. Dato postmodùm angulo rectilineo cde, ad datam rectam lineam a b, atque ad eius pun ctum b, aequalis angulus rectilineus constituatur a b f, per vigesimamtertiam primi elementorum: sub a b/ quidem & b fylineis rectis, tum inuicem, tum ipsis cd/ & de / aequalibus comprehensus Describetur autem a b f/angulus, ipsi cd e/ angulo aequalis: vbi cir ca b/ centrum, ad interuallum autem ipsius a b/ aut bf, arcum a fripsi ce/ aequalem, per subtensam rectam a fripsi C e/ rectae itidem aequalem delineaueris. Aequales enim rectae in circulis aequalibus, aequales auferunt arcus, per vigesimamoctauam tertij elementorum: & aequales arcus in circulis aequalibus, aequales subtendunt angulos, per vigesimamseptimam eiusdem tertij. Ad datam consequenter lineam rectam b f, atque ad eius pun ctum f, dato rursum angulo rectilineo cde: aequalis angul rectilineus constituatur b fg, per eandem vigesimamtertiam primi elementorum, qui sub b f/ & fg/ lineis rectis, tum inuicem, tum eisdem a bycd/ & de/ aequalibus contineatur.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
