# Quadratura circuli 65

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/65

Idque circumeundo toties obseruetur: donec ipsum a b fghk l/compleatur heptagonum, & vltimus eiusdem poligoni angulus sub l a/ & a by/ lateribus tandem comprehendatur. Aequilaterum erit itaque, descriptum in hunc modum heptagonum, singula enim ipsius heptagoni latera, tum ipsi ab, tum eisdem cd/ & de/ sunt aequalia: & proinde aequalia adinuicem, per primam communem sententiam. Aio demum, quòc & aequiangulum est idem heptagonum: nam singuli eius anguli, eidem angulo Cde/ sunt per constructionem aequales, & aequales propterea adinuicem, per eandem primam communem sententiam. Super data igitur linea recta terminata ab, heptagonum aequilaterum & aequiangulum descripsimus: Quod faciendum susceperamus. Haud aliter caetera quaeuis data poligona, super quacunque linea recta itidem terminata, per proprios eorundem angulos describentur. ropiema 6. Irca datum circulum, poligonum quoduis aequilaterum & aequiangulum describere. AQuanquam ex ijs, quae duodecima, decimatertia, & decimaquar ta propositione libri quarti elementorum, de pentagono tradidimus, coadiuuante hac vniuersali & per nos inuenta poligonorum omnium in circulo descriptione: caeterorum poligonorum circa datum circulum, atque circuli tam intra, quàm circa datum poligonum descriptiones, colligi vel facilè possint. Vt tamen hoc negotium in vniuersum absoluamus: nouas, ac longe clariores (quas recens excogitauimus) inscribendi ac circunscribendi placuit annectere demonstrationes.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
