# Quadratura circuli 66

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/66

¶Esto igitur in exemplum vniuersale propositum, describere heptagonum aequilaterum & aequiangulum, circa datum circulum ab ed, cuius centrum sit e. Describatur itaque primùm in ipso a be d/ circulo, heptagonum aequilaterum & ęquiangulum ab cd, per antecedens problema quartum. Connectantur deinde e a, eb, ec, ed, & reliqui eiusdem circuli semidiametri, per primum postulatum. A punctis consequenter a, b, c, d, atque reliquis semidiametrorum limitibus, rectae quaedam lineae ad rectos vtrinque excitentur angulos, per vndecimam primi elementorum: cuiusmodi sunt a fy & a g, b g/ & bh, chy & cl. In directum itaque constituentur singulae binae lineae rectae, ab vnoquoque semidiametrorum limite prodeuntes, per decimamquartam ipsius primi elementorum, veluti sunt fg, gh, & hI: tangentque in eisdem punctis, hoc est, semidiametrorum limitibus, eundem circulum datum, per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum. Conuenient praeterea lineae ipsae ad vtrasque partes in directum productae, per quintum postulatum: vtpote, fg/ & gh/ in punctum g, gh/ & hl/ in punctum n, & reliquae deinceps suo ordine. Nam singula inscripti poligoni latera, singulos diuidunt angulos rectos: efficiuntque extra idem poligonum, binos interiores & ad easdem partes omnifariam occurrentes angulos, duobus rectis minores. Heptagonum est igitur ipsum fg hl/ poligonum: & circa datum a be d/ circulum, per quartam diffinitionem quarti eorundem elementorum descriptum. AReliquum est, demonstrare quòd idem heptagonum sit aequilaterum & aequiangulum. Connectantur igitur, e g, e h, & e l: & reliquae similes lineae rectae, per primum postulatum. Cùm igitur e a, ipsi e b, per circuli diffinitionem sit aequalis, isosceles est a e by triangulum: & angulus propterea e a b, angulo e ba, per quintam primi elementorum aequalis. Atqui rectus e ag, recto e bg, per quartum aequatur postulatum. Reliquus igi tur angulus g ab, reliquo gba, per tertiam communem sententiam est aequalis. Et latus propterea a g, lateri gb, per sextam ipsius primi ele mentorum coaequatur. Similiter ostendetur, quòd bh/ ipsi hc, & cIipsi l d: & reliquę deinceps, reliquis sunt aequales. Item quoniam a eipsi e b/ est aequalis, & e g/ vtrique communis, basis quoque a gy basi gb/ aequalis: angulus igitur a eg, angulo g eb, per octauam eiusdem primi elementorum est aequalis.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
