# Quadratura circuli 67

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/67

Vterque propterea dimidius est ipsius anguli a e b. Haud aliter ostendetur, vterque angulus be h& hec, dimidius anguli be C: & consequenter in hunc modum de caeteris. Anguli porrò a e by & bec, aequales sunt adinuicem, per vigesimamseptimam tertij eorundem elementorum: sub aequalibus enim deducuntur arcubus. Quae autem eiusdem, vel aequalium sunt dimidium, ea sunt aequalia adinuicem, per septimam communem sententiam: aequalis est igitur angulus b e g, angulo be h. Rectus praeterea e b gyrecto e bh, per quartum aequatur postulatum. Bina ergo triangula b eg/ & beh, habent duos angulos duobus angulis aequales alterum alteri, & latus e by vtrique commune, quod aequis adiacet angulis: reliqua igitur latera, reliquis lateribus habebunt aequalia alterum alteri, per vigesimamsextam primi elemen torum. Aequalis est igitur bg, ipsi bh: & tota proinde gh, ipsius b hydupla est. Similiter demonstrabitur hl, ipsius ch/dupla. Quae autem eiusdem vel ęqualium duplicia sunt, adinuicem sunt aequalia, per sextam communem sententiam: aequalis est igitur gh, ipsi hl. Eodem prorsus modo conuincentur reliqua ipsius heptagoni latera, diuidi bifariam: & tum inuicem, tum vtrique ipsarum ghy & hlfore aequalia. Aequilaterum est itaque, ipsum fghlyheptagonum. ¶ Aio demum, quòd & aequiangulum. Ostensum est enim a g/ ipsi gb, & bh/ ipsi hc, necnon g bs ipsi b h coaequari: quatuor igitur ag, gb, b h, & hc, aequales sunt adinuicem.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
