# Quadratura circuli 68

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/68

Bina ergo triangula a gb& bnc, habent duo latera duobus lateribus aequalia alterum alteri, atque basin ab/ basi bc/ aequalem (sunt enim latera inscripti heptagoni aequilateri & aequianguli) angulus igitur a gb, angulo b hc, per octauam ipsius primi est aequalis. Haud dissimiliter ostendentur reliqui eiusdem heptagoni anguli, tum inuicem, tum vtrique ipsorum a gb/ & b hc/ respondenter coaequari. Aequiangulum est igitur ipsum fghl/heptagonum. Patuit quòd aequilaterum, & circa datum abcd/ circulum descriptum. Quod oportuit fecisse. Eodem modo caetera poligona, eidem circunscribentur circulo.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
