# Quadratura circuli 70-2

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70-2

Problema 8. Irca datum quoduis poligonum aequi laterum & aequiangulum, circulum tandem figurare. ¶ Quoties circa datum aliquod poligonum aequilaterum & aequiangulum, circulum ipsum describere fuerit operaeprecium: inueniendae erunt tot lineae rectae inuicem aequales, & ab eodem puncto in medio poligoni sumpto in singulos eiusdem poligoni angulos incidentes, quot fuerint anguli ipsius dati poligoni. Resumatur igitur in exemplum, antecedens heptagonum aequilaterum & aequiangulum, sitque a be de: circa quod, circulum describere oporteat. Diuidatur itaque bifariam vterque angulus qui sub a b c/ & be d/continetur, per nonam primi elementorum, productis b f & felineis rectis: quę per quintum postulatum, conuenient tandem adinuicem intra datum heptagonum. Vterque enim angulorum qui sub bc fy & fbc, recto minor est: nempe dimidius anguli eiusdem heptagoni, qui binis rectis est minor. Conueniant igitur ad ipsum punctum f: & connectantur a fy & fd/ & reliquae succedentes lineae rectae, per primum postulatum. ¶ His ita constructis, quoniam angulus a be, angulo b ed/ per hypothesin est aequalis: & quae eiusdem vel aequalium sunt dimidium, aequalia sunt adinuicem, per septimam communem sententiam.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
