# Quadratura circuli 70

Oronce Finé, Quadratura circuli, Problema 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70

est) incidant angulos: tangit propterea ipsius descripti circuli circircunferentia singula eiusdem heptagoni latera, per corollarium decimaesextae tertij eorundem elementorum. Per quintam igitur ipsius quarti elementorum diffinitionem, in dato heptagono aequilatero & aequiangulo ab cd, descriptus est circulus e fhl. Quod expediebat facere. Haud dissimiliter, in dato quouis alio poligono aequilatero & aequiangulo, circulus ipse describetur. Corollarium. ¶ Circulus igitur, qui in dato quouis poligono aequilatero/ & aequiangulo describitur, tangit ipsius poligoni latera in medijs eorundem laterum punctis: atque versa vice circunscriptum poligonum, eundem circulum.

---

Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
